Imágenes de páginas
PDF
EPUB

speciem constituant, quam Sacram aut Ecclesiasti cam appellare consuevimus. Itaque eam Civili attri buimus; at primo de Naturali dicemus. Naturalis Historia rerum singularium non est; non quod per peram a nobis positum sit historiam versari in individuis, quæ loco et tempore circumscribuntur. Nam proprie ita se res habet. Sed cum promiscua sit rerum naturalium similitudo, adeo ut si unum noris omnia noris, superfluum quiddam esset et infinitum de singulis dicere. Itaque sicubi absit illa promiscua similitudo, recipit etiam historia-naturalis individua; ea scilicet, quorum non est numerus, aut natio quædam. Nam et solis, et lunæ, et terræ, et similium, quæ unicæ sunt in specie sua, rectissima conscribitur historia ; nec minus eorum, quæ insigniter a specie sua deflectunt, et monstrosa sunt; quandoquidem in illis, descriptio et cognitio ipsius speciei nec sufficit nec competit. Itaque hæc duo individuorum genera historia naturalis non rejicit: ut plurimum autem (quemadmodum dictum est) in speciebus versatur. At partitionem historiæ naturalis moliemur ex vi et conditione ipsius naturæ, quæ in triplici statu posita invenitur, et tanquam regimen subit trinum. Aut enim libera est natura, ac sponte fusa, atque cursu consueto se explicans, cum scilicet ipsa natura per se nititur, nullatenus impedita aut subacta, ut in cœlis, animalibus, plantis, et universo naturæ apparatu; aut rursus illa a pravitatibus et insolentiis materiæ contumacis et rebellis, atque ab impedimentorum violentia, de statu suo plane convellitur et detruditur, ut in monstris et heteroclitis

naturæ; aut denique ab arte et ministerio humano constringitur, et fingitur, et plane transfertur, et tanquam novatur, ut in artificialibus. Etenim in artificialibus natura tanquam facta videtur, et conspicitur prorsus nova corporum facies et veluti rerum universitas altera. Itaque tractat historia naturalis aut libertatem naturæ, aut errores, aut vincula. Quod si cuiquam molestum sit artes dici naturæ vincula, cum potius liberatores et vindices censeri debeant, quod naturam in nonnullis suæ intentionis compotem faciant, impedimentis in ordinem redactis, nos vero hujusmodi delicias et pulchra dictu nil moramur; id tantum volumus et intelligimus, naturam per artem, tanquam Proteum, in necessitate poni id agendi, quod absque arte actum non fuisset: sive illud vis vocetur et vincula, sive auxilium et perfectio. Partiemur itaque Historiam Naturalem in Historiam Generationum; Historiam Prætergenerationum; et Historiam Artium, quam etiam mechanicam et experimentalem appellare consuevimus. Libenter autem Historiam Artium ut historiæ naturalis speciem constituimus; quia inveteravit prorsus mos disserendi et opinio, ac si aliud quippiam esset ars a natura, ut artificialia a naturalibus segregari debeant, tanquam toto genere discrepantia: unde et illud mali, quod plerique historiæ naturalis scriptores perfunctos se putant, si historiam animalium, aut plantarum, aut mineralium confecerint, omissis artium mechanicarum experimentis (quæ longe maximi ad philosophiam momenti sunt); tum etiam illabitur animis hominum subtilius aliud malum

nempe ut ars censeatur solummodo ut additamen tum quoddam naturæ; cujus scilicet ea sit vis, u naturam vel inchoatam perficere, vel inclinatam emendare possit; minime vero radicitus transmu tare, atque in imis concutere; quod plurimum rebus humanis desperationis intulit. At contra illud penitus animis hominum insidere debuerat, artificialia a naturalibus non forma aut essentia, sed efficiente tantum, differre; homini vere in naturam plane nullius rei potestatem esse, præterquam motus: ut corpora scilicet naturalia aut admoveat, aut amoveat; reliqua naturam intus per se transigere. Itaque ubi datur debita admotio corporum naturalium aut remotio, omnia potest homo, atque ars: ubi non datur, nihil. Rursus autem modo corporum fiat debita illa admotio, aut remotio, in ordine ad aliquem effectum, sive hoc per hominem et artem fiat, sive naturaliter absque homine, parum refert. Neque hoc illo fortius est, veluti si quis ex aspersione aquæ simulacrum iridis super parietem excitet, non minus obsequente utitur natura, quam cum idem fit in aëre ex nube roscida. Contra vero, cum aurum invenitur in arenulis purum, æque sibi ipsi ministrat natura, ac si aurum purum per fornacem et ministerium hominis excoqueretur. Aliquando autem ministerium ex lege universi aliis animalibus deputatur : neque enim minus artificiale quiddam est mel, quod fit mediante industria apis, quam saccharum, quod hominis, atque in manna (quod similis est generis) natura seipsa contenta est. Itaque cum una atque eadem sit natura, ejus autem vis per omnia valeat,

[ocr errors]

neque unquam la a seipsa : sensent. quam ex quo suoordinata tama

lebent hæe tria. Cursus natura:

ars sive additus repus me: naturaii ea omnia una et continua nvolvi par est: quod tam parte fecit: qui istoriam

cate complexus est, sea

tractavit. Atque hæc sit at

Prima.

CAFUT

Partitio Historie Natur :

que fimis longe oulaas

ministratio prima na
quod ujusmodi stor

ad cum nem desiderar.

CETERUM Historia Vi quemadmodum dix:mus

hibetur enim aut propter rum, quæ historiæ mand prima Philosophie. N toriæ naturalis is est: t legitimæ supellex atque

ex sensu ad instruerdum

1:

tal

[merged small][ocr errors]
[ocr errors]

.:

voluptatis aut fructus gratia quæsitat. profecto notæ est, et genere so vior. cujus ea est vis et qualitas, ut propria i ad condendam philosophiam. Hæc enim temum a est historia naturalis, quæ verte et ictive philos

[ocr errors]

nempe ut ars censeatur solummodo ut additamen tum quoddam naturæ; cujus scilicet ea sit vis, u naturam vel inchoatam perficere, vel inclinatam emendare possit; minime vero radicitus transmu tare, atque in imis concutere; quod plurimum rebus humanis desperationis intulit. At contra illud penitus animis hominum insidere debuerat, artificialia a naturalibus non forma aut essentia, sed efficiente tantum, differre; homini vere in naturam plane nullius rei potestatem esse, præterquam motus: corpora scilicet naturalia aut admoveat, aut amoveat; reliqua naturam intus per se transigere. Itaque ubi datur debita admotio corporum naturalium aut remotio, omnia potest homo, atque ars: ubi non datur, nihil. Rursus autem modo corporum fiat debita illa admotio, aut remotio, in ordine ad aliquem effectum, sive hoc per hominem et artem fiat, sive naturaliter absque homine, parum refert. Neque hoc illo fortius est, veluti si quis ex aspersione aquæ simulacrum iridis super parietem excitet, non minus obsequente utitur natura, quam cum idem fit in aëre ex nube roscida. Contra vero, cum aurum invenitur in arenulis purum, æque sibi ipsi ministrat natura, ac si aurum purum per fornacem et ministerium hominis excoqueretur. Aliquando autem ministerium ex lege universi aliis animalibus deputatur: neque enim minus artificiale quiddam est mel, quod fit mediante industria apis, quam saccharum, quod hominis, atque in manna (quod similis est generis) natura seipsa contenta est. Itaque cum una atque eadem sit natura, ejus autem vis per omnia valeat,

« AnteriorContinuar »