Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Atque, filii, inter istam vestram tanquam per statuas antiquorum deambulationem, fieri potest ut aliquam partem porticus notaveritis velo esse discretam, ea sunt penetralia antiquitatis ante doctrinam Græcorum; sed quid me vocatis ad ea tempora, quorum et res et rerum vestigia aufugerunt? Annon antiquitas illa instar famæ est, quæ caput inter nubila condit et fabulas narrat, facta et infecta simul canens? Atque satis scio, si minus sincera fide agere vellem, non difficile foret hominibus persuadere, apud antiquos sapientes, diu ante Græcorum tempora, scientias et philosophiam majore virtute, licet majore etiam fortasse silentio floruisse: idque solennius mihi foret, ea quæ jam afferuntur ad illa referre, ut novi homines solent, qui nobilitatem alicujus veteris prosapiæ per genealogiarum rumores et conjecturas sibi affingunt.

Verum nobis stat sententia, rerum evidentia fretis, omnem imposturæ conditionem, quantumvis sit licet bella et commoda, recusare. Itaque judicium nostrum de illis sæculis non interponimus; illud obiter dicimus, licet poetarum fabulæ versatilis materiæ sint, tamen nos non multum arcani aut mysterii hujusmodi narrationibus subesse haud cunctanter pronuntiassemus, si ab iis inventæ a quibus traditæ sunt; quod nos secus esse existimamus: pleraque enim traduntur tanquam prius creditæ et cognitæ, non tanquam novæ ac tunc primo oblatæ : quæ res earum existimationem apud nos auxit, ac si essent reliquiæ quædam sacræ temporum meliorum. Verum utcunque ea res se habet, non plus interesse putamus

(ad id quod agitur), utrum quæ jam proponentur, aut illis fortasse majora antiquis etiam innotuerint; quam hominibus curæ esse debeat, utrum Novus Orbis fuerit insula illa Atlantis, et veteri mundo cognita, an nunc primum reperta; rerum enim inventio a naturæ luce petenda, non a vetustatis tenebris repetenda

est.

Jam vero, filii, etiam sponte, non fortasse interpellati ab exspectatione vestra, de philosophia Chimistarum opinionem subjungemus. Etenim illa vestra philosophia, disputationibus potens, operibus invalida, artis chimicæ nonullam existimationem apud quosdam peperit. Atque sane quod ad practicam Chimistarum attinet, fabulam illam in eam competere existimamus, de sene, qui filiis suis aurum in vinea defossum (nec se satis scire quo loco) legaverit : unde illos protinus ad vineam fodiendam incubuisse ; atque auri quidem nihil repertum, sed vindemiam ea cultura factam fuisse uberiorem: simili modo et chimiæ filii, dum aurum, (sive vere sive secus) in naturæ arvo abditum et quasi defossum, laboriose eruere conantur, multa moliendo et tentando, magno proventui hominibus et utilitati fuere, et compluribus inventis non contemnendis vitam et res humanas donavere.

Veruntamen speculativam eorum rem levem et minus sanam esse judicamus. Nam ut ille adolescentulus delicatus cum scalmum in littore reperisset, navem ædificare concupivit: ita et hi, arti suæ indulgentes, ex paucis fornacis experimentis philosophiam condere aggressi sunt. Atque hoc genus theoriarum et sæpius et manifestius vanitatis coarguitur, quam

illud alterum, quod certe magis sobrium et magis tectum est; nam philosophia vulgaris, omnia percurrens et nonnihil fere de singulis degustans, se apud maximam hominum partem optime tuetur. Qui autem ex paucis quibus ipse maxime insuevit reliqua comminiscitur; is et re ipsa errat magis, et apud alios levior est atque ex hoc genere philosophiam chimicam esse censemus.

Certe illa opinionis fabrica quæ eorum philosophiæ basis est, esse nimirum quatuor rerum matrices sive elementa, in quibus semina rerum sive species foetus suos absolvunt, atque producta eorum quadriformia esse, pro differentia scilicet cujusque elementi: adeo ut in cœlo, aëre, aqua, terra nulla species inveniatur, quæ non habeat in tribus reliquis conjugatum aliquod et quasi parallelum (nam hominem etiam pantomimum effecerunt, ex omnibus conflatum, abusi elegantia vocabuli microcosmi), hoc, inquam, commentum neminem judicio sedatum post se traxerit quin et existimamus, huic phantasticæ rerum naturalium phalangi, peritum naturæ contemplatorem vix inter somnia sua locum daturum.

Verum illud non incommode accidit ad præcavendum, quod hæc philosophia (ut cœpimus dicere), erroris genere, veluti antistropha vulgari philosophiæ sit; vulgaris enim philosophia ad materiam inventionis parum ex multis, hæc multum e paucis decerpit. Nos tamen, filii, libenter Paracelsum hominem, ut conjicere licet, satis vocalem nobis præconem exoptemus, ut illud lumen naturæ, quod toties inculcat, celebret, et proclamet.

Atque mentio Chimistarum nos admonet, ut aliquid etiam de Magia naturali, ea quæ nunc hoc vocabulum solenne et fere sacrum inquinavit, dicamus: ea enim inter philosophos chimicos in honore esse consuevit. Quæ nobis in hujusmodi sermone inferior videtur, quam ut condemnetur : sed levitate ipsa effugiat. Quid enim illa ad nos, cujus dogmata plane phapsia et superstitio, opera præstigiæ et impostura? nam inter innumera falsa, si quid ad effectum perducitur, hujusmodi semper est, ut sit ad novitatem et admirationem conficta, non ad usum aut accommodata aut destinata. Etenim evenit fere semper de magicis experimentis, quod poeta lascivus ludit, "Pars minima est ipsa puella sui ;" quemadmodum autem philosophiæ proprium est efficere, ut omnia minus quam sint admiranda videantur propter demonstrationes; ita et imposturæ non minus proprium est, ut omnia magis quam sunt admiranda videantur propter ostentationem et falsum apparatum. Atque ista tamen vanitas, nescio quo modo, contemnitur et recipitur ; unde enim satyrion ad venerem, pulmones vulpis ad phthisim, nisi ex hac officina? verum nimis multa de nugis; nimis sane, si, ut ineptæ, ita innoxia essent.

Resumamus orationis filum, et philosophiam quam in manibus habemus ex signis excutiamus; ista enim, filii, inseri oportuit ad intellectus vestri præparationem, quæ res sola nunc agitur. Duplex enim est animorum præoccupatio seu mala inclinatio ad nova, quando ea proponi contigerit: una ab insita opinione de placitis receptis, altera ab anticipatione sive præ

figuratione erronea de re ipsa quæ affertur, ac si pertineret ad aliqua ex jampridem damnatis et rejectis, aut saltem ad ea, quæ animus ob levitatem aut absurditatem fastidit.

Itaque jam reversi de signis dispiciamus. Atque, filii, inter signa nullum est magis certum aut nobile quam ex fructibus. Quemadmodum enim in religione cavetur, ut fides ex operibus monstretur, idem etiam ad philosophiam optime traducitur, ut vana sit quæ sterilis. Atque eo magis, si loco fructuum uvæ vel olivæ, producat disputationum et contentionum carduos et spinas; de vestra autem philosophia vereor, ne nimis vere cecinerit poeta non solum illo carmine;

"Infelix lolium et steriles dominantur avenæ :" Sed et illo;

"Candida succinctam latrantibus inguina monstris."

Videtur enim illa ex longinquo visa virgo, specie non indecora, sed partibus superioribus: habet enim generalia quædam non ingrata et tanquam invitantia; cum vero ad particularia ventum sit, veluti ad uterum et partes generationis, atque ad id ut aliquid ex se edat, tum demum loco operum et actionum, quæ contemplationis proles est digna et legitima, monstra illa invenias resonantia, et oblatrantia, et ingeniorum naufragiis famosa.

Atque hujus mali auctor imprimis Aristoteles, altrix ista vestra philosophia. Illi enim vel ludo vel gloriæ erat, quæstiones minus utiles, primo subornare, deinde confodere; ut pro assertore veritatis

« AnteriorContinuar »