Imágenes de páginas
PDF
EPUB

APHORISMI DE CONFICIENDA

HISTORIA PRIMA.

APHORISMUS.

I.

NATURA in triplici statu ponitur, et tanquam regimen subit trinum. Aut enim libera est, et cursu suo ordinario se explicat; aut a pravitatibus et insolentiis materiæ, atque ab impedimentorum violentia de statu suo detruditur; aut ab arte et ministerio humano constringitur et fingitur. Atque primus ille status ad species rerum refertur; secundus ad monstra; tertius ad artificialia. Etenim in artificialibus natura jugum recipit ab imperio hominis; nunquam enim illa facta fuissent absque homine. At per operam et ministerium hominis conspicitur prorsus nova corporum facies, et veluti rerum universitas altera, sive theatrum alterum. Triplex itaque est historia naturalis. Tractat enim aut naturæ libertatem, aut errores, aut vincula; ut non male eam partiri possimus, in historiam generationum, prætergenerationum, et artium; quarum postremam etiam mechanicam et experimentalem appellare consuevimus. Nec tamen id præcipimus, ut hæc tria separatim tractentur. Quidni enim possint historiæ monstrorum in singulis speciebus

cum historia ipsarum specierum conjungi. Etiam artificialia quandoque cum speciebus recte conjunguntur, quandoque melius separantur. Quamobrem e re nata de his consilium capere optimum est. Methodus enim iterationes et prolixitatem gignit, æque ubi nimia est, ac ubi nulla.

II.

Historia naturalis, ut subjecto (quemadmodum diximus) triplex, ita usu duplex est.

Adhibetur

enim aut propter rerum ipsarum cognitionem, quæ historiæ mandantur; aut tanquam materia prima philosophiæ, atque veræ inductionis supellex, sive sylva. Atque posterius hoc nunc agitur; nunc, inquam, neque unquam antehac. Neque enim Aristoteles, aut Theophrastus, aut Dioscorides, aut Caius Plinius, multo minus moderni, hunc finem (de quo loquimur) historiæ naturalis, unquam sibi proposuerunt. Atque in hoc plurimum est; ut qui partes scribendi historiam naturalem sibi posthac sumpserint, hoc perpetuo cogitent, atque animo agitent; se non lectoris delectationi, non utilitati ipsi, quæ ex narrationibus in præsens capi possit, debere inservire; sed conquirere et comparare rerum copiam et varietatem, quæ veris axiomatibus conficiendis sufficiat. Hoc enim si cogitent, modum hujusmodi historiæ ipsi sibi præscribent. Finis enim regit modum.

III.

Quo autem majoris est hæc res operæ et laboris ; eo illam minus onerari superfluis consentaneum

est. Tria itaque sunt, de quibus homines sunt plane admonendi, ut in illis parce admodum operam suam collocent; tanquam iis quæ massam operis in immensum augeant, virtutem parum aut nihil pro

moveant.

Primo igitur facessant antiquitates, et citationes, aut suffragia auctorum; etiam lites, et controversiæ, et opiniones discrepantes; omnia denique philologica. Neque enim citetur auctor, nisi in re dubiæ fidei; neque interponatur controversia, nisi in re magni momenti. Quæ vero ad ornamenta orationis, et similitudines, et eloquentiæ thesaurum, et hujusmodi inania spectant, omnino abjiciantur. Etiam quæ recipiuntur omnia, et ipsa proponantur breviter et strictim, ut nihil minus sint quam verba. Nemo enim, qui materialia ad ædificia, vel naves, vel hujusmodi aliquas structuras colligit et reponit, ea (officinarum more) belle collocat et ostentat, ut placeant; sed in hoc tantum sedulus est, ut proba et bona sint, et ut in repositorio spatium minimum occupent. Atque ita Atque ita prorsus faciendum est.

Secundo, non multum ad rem facit luxuria illa historiarum naturalium in descriptionibus et picturis specierum numerosis, atque earundem varietate curiosa. Hujusmodi enim pusillæ varietates nihil aliud sunt, quam lusus quidam naturæ, et lascivia, et prope ad individuorum naturam accedunt: atque habent peragrationem quandam in rebus ipsis amœnam et jucundam; informationem vero ad scientias tenuem, et fere supervacuam.

Tertio, missæ plane faciendæ sunt omnes narra

assuescere.

tiones superstitiosa (non dico prodigiosæ, ubi memoria earum reperietur fida et probabilis, sed superstitiosa), et experimenta magiæ ceremonialis. Nolumus enim philosophiæ infantiam, cui historia naturalis primam præbet mammam, fabulis anilibus Erit fortasse tempus (postquam in inquisitionem naturæ paulo altius penetratum sit) hujusmodi res leviter percurrendi; ut si quid in illis fæcibus hæreat virtutis naturalis, ea extrahi et in usum condi possit. Interim seponendæ sunt. Etiam magiæ naturalis experimenta diligenter et cum severitate ventilanda sunt, antequam recipiantur; præsertim illa, quæ ex vulgaribus sympathiis et antipathiis, magna cum socordia et facilitate credendi simul et fingendi, derivari solent.

Neque nil, aut parum actum est, in exoneranda historia naturali tribus his (quæ diximus) rebus superfluis, quæ alias volumina impleturæ fuissent. Neque tamen hic finis. Æque enim requiritur in opere magno, ut, tam ea quæ recipiuntur succincte scribantur, quam ut superflua abscindantur : licet nemini dubium esse possit, quin hujusmodi castitas et brevitas delectationem multo minorem, tum legenti, tum scribenti, præbitura sit. Verum illud semper inculcandum est; hoc quod paratur, horreum esse tantummodo et promptuarium rerum; in quo non manendum, aut habitandum sit cum voluptate, sed eo descendendum, prout res postulat, cum aliquid ad usum sumendum sit, circa opus interpretis quod succedit.

« AnteriorContinuar »