Imágenes de páginas
PDF
EPUB

PARASCEVE AD HISTORIAM

NATURALEM,

ET EXPERIMENTALEM.

DESCRIPTIO HISTORIE NATURALIS

ET EXPERIMENTALIS, QUALIS SUFFICIAT, ET SIT IN ORDINE AD BASIN,

ET FUNDAMENTA

PHILOSOPHIE VERÆ.

QUOD Instaurationem nostram per partes edamus, in eo spectat, ut aliquid extra periculum ponatur. Non absimilis nos movet ratio, ut aliam quandam operis particulam jam in præsenti subjungamus, et cum iis quæ supra absolvimus, una edamus. Ea est descriptio et delineatio historiæ naturalis et experimentalis, ejus generis, quæ sit in ordine ad condendam philosophiam; et complectatur materiam probam, copiosam, et apte digestam ad opus interpretis quod succedit. Huic autem rei locus proprius foret, cum ad parascevas inquisitionis ordine deventum fuerit. Hoc autem prævertere, nec locum proprium exspectare, consultius nobis videtur; quod hujusmodi historia, qualem animo metimur, et mox describemus, res perquam magnæ sit molis, nec sine magnis laboribus et sumptibus confici possit; ut quæ multorum opera indigeat, et (ut alibi diximus) opus sit quasi regium. Itaque occurrit illud, non abs re fore experiri, si forte hæc aliquibus aliis curæ esse possint; ita ut dum nos destinata ordine perficiamus, hæc pars

quæ tam multiplex est et onerosa, etiam vivis nobis (si ita divinæ placuerit majestati) instrui et parari possit, aliis una nobiscum in id sedulo incumbentibus; præsertim cum vires nostræ (si in hoc soli fuerimus) vix tantæ provinciæ sufficere videantur. Etenim quæ ad opus ipsum intellectus pertinent, nos marte nostro fortasse vincemus. At intellectus materialia tam late patent, ut ea (tanquam per procuratores et mercatores) undique conquiri et importari debeant. Accedit etiam illud, quod cœptis nostris vix dignum esse æstimemus, ut in re tali, quæ fere omnium industriæ pateat, nos ipsi tempus teramus. Quod autem caput rei est, ipsi nunc præstabimus: ut ejusmodi historiæ modum et descriptionem, qualis intentioni nostræ satisfaciat, diligenter et exacte proponamus; ne homines non admoniti aliud agant, et ad exemplum naturalium historiarum, quæ jam in usu sunt, se regant, atque ab instituto nostro multum aberrent. Illud interim, quod sæpe diximus, etiam hoc loco præcipue repetendum est: non si omnia omnium ætatum ingenia coivissent, aut posthac coierint; non si universum genus humanum philosophiæ dedisset operam, aut dederit; et totus terrarum orbis nihil aliud fuisset, aut fuerit, quam academiæ, et collegia, et scholæ virorum doctorum; tamen absque tali, qualem nunc præcipiemus, historia naturali et experimentali, ullos, qui genere humano digni sint, progressus in philosophia et scientis fieri potuisse, aut posse. Contra vero comparata et bene instructa hujusmodi historia, additis experi

mentis auxiliaribus et luciferis, quæ in ipso interpretationis curriculo occurrent, aut eruenda erunt; paucorum annorum opus futuram esse inquisitionem naturæ et scientiarum omnium. Itaque aut hoc agendum est, aut negotium deserendum. Hoc enim solo et unico modo fundamenta philosophiæ veræ et activæ stabiliri possunt; et simul perspicient homines, tanquam ex profundo somno excitati, quid inter ingenii placita et commenta, ac veram et activam philosophiam intersit; et quid demum sit de natura naturam ipsam consulere.

Primo igitur de hujusmodi historia conficienda præcepta dabimus in genere; deinde particularem ejus figuram hominibus sub oculos ponemus inserentes interdum non minus ad quid inquisitio aptanda et referenda sit, quam quid quæri debeat. Scilicet, ut scopus rei bene intellectus et prævisus, etiam alia hominibus in mentem redigat, quæ a nobis fortasse prætermissa erunt. Historiam autem istam Historiam Primam sive Historiam Matrem appellare consuevimus.

« AnteriorContinuar »