Imágenes de páginas
PDF
EPUB

ratam fuisse, et variationem, quæ fuit, non in natura sua, sed in temporibus exstitisse, demonstrasse nos existimamus.

De constantia autem Elizabethæ in religione ac ejus cultu, maximum argumentum est, quod religionem pontificiam, regno sororis auctoritate publica et multa cura impense et stabilitam et altas jam radices agentem, atque omnium, qui in magistratibus et cum potestate erant, consensu et studio firmatam; tamen, quandoquidem nec verbo Dei, nec primitivæ puritati, nec conscientiæ suæ consentanea esset, maximo animo et paucissimis adjumentis convulsit et abrogavit. Neque id præceps aut acri impetu, sed prudenter et tempestive fecit. Idque, tum ex aliis multis rebus, tum ex responso quodam suo per occasionem facto conjicere licet. Nam primis regni diebus, cum in omen et gratulationem novi principatus vincti (ut moris est) solverentur, accessit ad eam, ad sacellum tum pergentem, aulieus quidam, qui ex natura et consuetudine jocandi, licentiam quandam sibi assumpserat: isque, sive ex motu proprio, sive a quodam prudentiore immissus, libellum supplicem ei porrexit, et in magna frequentia clara voce addidit, “Restare adhuc quatuor aut quinque vinctos, idque immerito ; illis se libertatem ut reliquis petere ; eos esse quatuor Evangelistas, atque etiam apostolum Paulum, qui diu ignota lingua, tanquam carcere, conclusi, inter populum conversari non possent.” Cui illa prudentissime, “Sciscitandum adhuc melius ab ipsis esse, utrum liberari vellent, necne.” Atque ita impro

visæ quæstioni suspenso responso occurrit; veluti omnia integra sibi servans. Neque tamen timide et per vices hæc instillavit; sed ordine gravi et maturo, habito inter partes colloquio, et peractis regni comitiis ; tum demum, idque intra orbem unius anni vertentis, ita omnia, quæ ad ecclesiam pertinebant, ordinavit et stabilivit, ut ne punctum quidem ab illis ad extremum vitæ diem recedi pateretur. Quin et singulis fere regni comitiis, ne quid in ecclesiæ disciplina aut ritibus innovaretur, publice monuit. Atque de religione hactenus.

Quod si quis ex tristioribus leviora illa exaggeret; quod coli, ambiri, quin et amoris nomine se celebrari et extolli sinebat, atque volebat, eaque ultra sortem ætatis continuabat : hæc tamen, si mollius accipias, admiratione et ipsa carere non possunt; cum talia sint fere, qualia in fabulosis narrationibus inveniantur; de regina quadam in insulis beatis ejusque aula atque institutis, quæ amoris administrationem recipiat, sed lasciviam prohibeat: sin severius, habent et illa admirationem, eamque vel maximam, quod hujusmodi deliciæ, non multum famæ, nil prorsus majestati ejus officerent; nec imperium relaxarent, nec impedimento notabili rebus et negotiis gerendis essent. Hujusmodi enim res se cum publica fortuna commiscere haud raro solent. Verum, ut sermones nostros claudamus : fuit certe ista princeps bona et morata ; etiam talis videri voluit: vitia oderat, et se bonis artibus clarescere cupiebat. Sane ad mentionem morum illius, in mentem mihi venit quod dicam. Cum scribi ad legatum suum jussisset de quibusdam mandatis, ad reginam matrem Valesiorum separatim perferendis ; atque qui ab epistolis erat clausulam quandam inseruisset, ut legatus diceret, tanquam ad favorem aucupandum, “ Esse nimirum ipsas duas fæminas principes, a quibus, in usu rerum et imperandi virtute et artibus, non minora, quam a summis viris, exspectarentur;" comparationem non tulit, sed deleri jussit; “Seque artes longe dissimiles, et instituta diversa ad imperandum afferre," dixit. Delectabatur etiam haud parum, si quis forte hujusmodi sermonem intulisset : “Eam, etiamsi in privata et mediocri fortuna ævum traduxisset, tamen non absque aliqua excellentiæ nota apud homines victuram fuisse;" adeo nihil a fortuna sua ad virtutis laudem mutuare, aut transferre volebat. Verum si in ejus laudes, sive morales sive politicas, ingrederer, aut in communes quasdam virtutum notas et commemorationes incidendum est, quod tam rara principe minus dignum; aut si propriam ipsis lucem et gratiam conciliare velim, in vitæ ejus historiam prolabendum, quod et majus otium et venam uberiorem desiderat. Ego enim hæc paucis, ut potui. Sed revera dicendum est; non alium verum hujus foeminæ laudatorem inveniri posse, quam tempus : quod cum tam diu jam volvitur, nihil simile, in hoc sexu, quoad rerum civilium administrationem peperit.

IMAGO CIVILIS JULII CÆSARIS.

JULIUS CÆSAR a principio fortuna exercita usus est, quod ei in bonum vertit ; hoc enim illi fastum detraxit, nervos intendit. Animus ei inerat studio et affectu turbidus, judicio et intellectu admodum serenus : hocque indicat facilis illa sui explicatio, tum in rebus gerendis, tum in sermone.

Nemo enim, aut celerius decernebat, aut magis perspicue loquebatur : nil impeditum, nil involutum quis notaret. Voluntate autem et appetitu is erat, qui nunquam partis acquiescebat, sed ad ulteriora semper tendebat : ita tamen, ut non immaturo fastidio, sed legitimis spatiis, transitus actionum gubernaret : semper enim perfectissimas clausulas actionibus imponebat. Itaque ille, qui post tot victorias et tantam partam securitatem, reliquias belli civilis in Hispania non contempsit, sed præsens subegit; post extremum illud demum bellum civile confectum, et omnia undique pacata, expeditionem in Parthos continuo moliebatur. Erat proculdubio summa animi magnitudine, sed ea, quæ magis amplitudinem propriam, quam merita in commune, spiraret. Prorsus enim omnia ad se referebat, atque ipse sibi erat fidissimum omnium actionum suarum centrum: quod maximam ei et perpetuam fere felicitatem peperit. Non enim patria, non religio, non officia, non necessitudines, non amicitiæ, destinata ejus remorabantur, vel in ordinem redigebant. Nec magnopere versus in æternitatem erat; ut qui nec statum rerum stabiliret, nec quidquam egregium, vel mole vel instituto, fundaret vel conderet ; sed veluti ad se cuncta retulit. Sic etiam ad sua tempora cogitationum fines recepit. Nominis tantum celebritate frui voluit, quod etiam sua id nonnihil interesse putaret. Ac in propriis certe votis, magis potentiæ, quam dignitati, studebat; dignitatem enim et famam non propter se, sed ut instrumenta potentiæ, colebat. Itaque veluti naturali impetu, non morata aliqua disciplina ductus, rerum potiri volebat ; iisque magis uti, quam dignus videri : quod ei apud populum, cui nulla inerat dignitas, gratiosum erat; apud nobiles et proceres, qui et suam dignitatem retinere volebant, id obtinuit nomen, ut cupidus et audax videretur. Neque multum sane a vero aberrarunt, cum natura audacissimus esset, nec verecundiam unquam, nisi ex composito, indueret. Atque nihilo secius ita ista efficta erat audacia, ut eum nec temeritatis argueret, nec fastidio homines enecaret, nec naturam ejus suspectam faceret; sed ex morum simplicitate quadam et fiducia, ac nobilitate generis, ortum habuisse putaretur : atque in cæteris quoque rebus omnibus id obtinuit, ut minime callidus aut veterator haberetur, sed apertus et verax. Cumque summus simulationis et dissimulationis artifex esset, totusque ex artibus compositus, ut nihil naturæ suæ reliquum esset, nisi quod ars probavis

« AnteriorContinuar »