Imágenes de páginas
PDF
EPUB

fere semper Creatoris nomen addidit ; et oculos et vultum ad humilitatem et reverentiam quandam composuit, quod et ipse sæpe notavi. Quod autem quidam vulgaverunt, eam minime mortalitatis memorem fuisse, adeo ut nec de senectute, nec de morte, mentionem æquo animo ferret, id falsissimum fuit; cum ipsa sæpissime, multis ante mortem annis, magna comitate, se vetulam diceret; et de inscriptione sepulchri, quid sibi maxime placeret, sermones haberet; cum diceret, sibi gloriam et splendidos titulos minime cordi esse ; sed lineam memoriæ unam aut alteram, quæ nomen ejus tantum, et virginitatem, et tempus regni, et religionis instaurationem, et pacis conservationem, brevi verborum compendio, significaret. Verum est, cum, ætate florenti et liberis procreandis habili, de successore declarando interpellaretur, respondisse, “ Se linteum sepulchrale sibi vivæ ante oculos obtendi, nullo modo passuram.” Attamen, non multis ante mortem annis, cum cogitabunda esset, ac, ut verisimile est, de mortalitate sua meditaretur, ut quidam ex intimis sermonem intulisset, quod munera, et loca multa et magna in republica nimium diu vacarent, commotior et assurgens; “ Se certo scire suum locum ne tantillum temporis vacaturum,” dixit.

Quod ad moderationem in religione attinet, hærere videbimur, propter legum in subditos religionis pontificiæ latarum severitatem : sed ea proferemus, quæ nobis et certo nota et diligenter notata sunt. Certissimum est, hunc fuisse istius principis animi sensum, ut vim conscientiis adhibere nollet;

VOL. 11.

CC

sed rursus, statum regni sui prætextu conscientiæ et religionis, in discrimen venire non permitteret. Ex hoc fonte, primum duarum religionum libertatem et tolerationem auctoritate publica in populo animoso et feroce, et ab animorum contentione ad manus et arma facile veniente, admittere, certissimam perniciem judicavit. Etiam in novitate regni, cum omnia suspecta essent, ex præsulibus ecclesiæ quosdam magis turbidi et factiosi ingenii, auctoritate legis accedente, sub custodia libera habuit: reliquis utriusque ordinis, non acri aliqua inquisitione molesta, sed benigna conniventia, præsidio fuit. Hic primus rerum status. Neque de hac clementia, licet excommunicatione Pii quinti provocata (quæ et indignationem addere, et occasionem præbere novi instituti potuit), quidquam fere mutavit; sed natura sua uti perseveravit. Nam, prudentissima foemina et magnanima, hujusmodi terrorum sonitu pil admodum commota est; secura de populi sui fide et amore, et de faccionis pontificiæ intra regnum ad nocendum virium tenuitate, non accedente hoste externo. At sub vicesimum tertium regni sui annum, rerum commutatio facta est. Atque hæc temporis distinctio, non commode ficta, sed in publicis actis expressa, ac veluti in ære incisa est. Neque enim ante annum eum, gravior aliqua pæna per leges prius sancitas subditis pontificiæ religionis incubuit. Verum sub hoc tempus, ambitiosum et vastum Hispaniæ consilium de hoc regno subjugando paulatim detegi cæpit: hujus pars magna fuit, ut omnibus modis intra regni viscera factio å statu aliena, et rerum novarum cupida, excitaretur, quæ hosti invadenti

[graphic]

hujus et negotii ratio patefacta est; in quibus scriptum erat, “ Vigilantiam reginæ et concilii sui circa catholicos elusum iri; illam enim ad hoc tantum intentam esse, ne quod caput, in persona alicujus nobilis aut viri primarii, catholicorum factioni se attolleret: at consilium jam tale adhiberi, ut per homines privatos atque ex inferiori nota, neque eos inter se conspirantes et conscios, per secreta confessionum omnia disponerentur et præparentur.” Atque hæ tum artes adhibebantur, hujusmodi hominibus (quod etiam nuper in casu non dissimili videre licuit) usitatæ et familiares. Hac tanta periculorum tempèstate, lex quædam necessitatis imposita est Elizabethæ, ut eam partem subditorum, quæ a se alienata, et per hujusmodi venena facta erat quasi insanabilis, atque interim ob vitam privatam a publicis muneribus et expensis immunem ditesceret, gravioribus legum vinculis constringeret. Atque ingravescente malo, cum origo ejus sacerdotibus seminariorum deputaretur, qui in exteris partibus nutriti, et exterorum principum, hujus regni ex professo hostium, opibus et eleemosynis sustentati essent; et in locis versati, ubi ne nomen quidem ipsum Elizabethæ, nisi ut hæreticæ, excommunicatæ, et diris devotæ, audiebatur ; quique etsi non ipsi criminibus majestatis imbuti, at eorum, qui hujusmodi sceleribus operam dedissent, intimi agnoscerentur; quique suis artibus et venenis ipsam catholicorum massam, antea magis dulcem et innoxiam, depravassent, et novo veluti fermento et perniciosa malignitate infecissent; non aliud inventum est remedium, quam ut hujusmodi homines ab omni in hoc regnum aditu, sub pæna capitis, prohiberentur: quod tandem vicesimo septimo regni sui anno factum est. Neque ita multo post eventus ipse, cum tanta tempestas hoc regnum adorta esset et totis riribus incubuisset, horum hominum invidiam et odium quidquam leniebat, sed potius auxit ; ac si omnem charitatem patriæ exuis. sent. Ac postea sane, licet metus ab Hispania (qui hujus severitatis stimulus erat) consedisset aut remitteretur; tamen, cum et memoria præteriti temporis in animis et sensibus hominum alte infixa maneret, et leges semel factas, aut abrogare inconstans, aut negligere dissolutum videretur, ipsa rerum vis Elizabetham traxit, ut ad priorem rerum statum, qui ante vicesimum tertium regni sui annum erat, revertere sibi integrum non esset. Huc accessit quorundam in fisci commodis augendis industria ; et ministrorum justitiæ, qui non aliam patriæ salutem, quam quæ legibus continetur, introspicere aut intueri consueverunt, solicitudo; quæ quidem executionem legum poscebant et urgebant. Ipsa tamen (in naturæ suæ specimen manifestum) ita legumi mucronem contudit, ut pauci pro numero sacerdotes capitali supplicio plecterentur. Neque hæc defensionis loco dicta sunt, qua res istæ non egent: cum et salus regni in hoc verteretur, et universæ istius severitatis ratio et modus longe infra sanguinaria, et inter Christianos vix nominanda, eaque potius ab arrogantia atque malitia quam a necessitate profecta, pontificiorum exempla steterit. Sed ejus, quod asseruimus, memores, eam in causa religionis mode

« AnteriorContinuar »