Imágenes de páginas
PDF
EPUB

IN FELICEM MEMORIAM

ELIZABETHÆ

ANGLIÆ REGINÆ.

ELIZABETHA, et natura et fortuna, mirabilis inter fœminas, memorabilis inter principes, fuit. Neque hæc res indicium monachi alicujus, aut hujusmodi censoris umbratilis desiderat: nam isti homines, stylo acres, judicio impares, et partis suæ memores, rerum minus fideles testes sunt. Ad principes viros pertinet hæc cognitio, atque ad eos, qui imperiorum gubernacula tractarunt, et rerum civilium ardua, et arcana norunt. Rarum in omni est memoria muliebre imperium; rarior in eo felicitas; rarissima cum felicitate diuturnitas. Illa vero quadragesimum quartum regni sui annum complevit ; neque tamen felicitati suæ superstes fuit. De hac felicitate pauca dicere institui, neque in laudes excurrere: nam laudem homines tribuunt, felicitatem Deus.

Primum in parte felicitatis pono, quod ad imperatorium fastigium a privata fortuna evecta sit. Siquidem hoc in moribus et opinionibus hominum penitus insedit, ut quæ præter spem et exspectationem eveniunt, majori felicitati deputentur. Sed non hoc est quod volo; illud intueor, principes, qui in domo regnatrice, et ad spem successionis non dubiam nutriti sunt, ab educationis indulgentia et

licentia depravatos, plerumque et minus capaces et minus moderatos evadere. Itaque optimos et excellentissimos reges reperias, quos utraque fortuna erudit: talis apud nos fuit Henricus septimus, et apud Gallos Ludovicus duodecimus; qui recenti memoria, et eodem fere tempore, non tantum a privata, sed etiam ab adversa et exercita fortuna, regnum accepere, atque (ille prudentia, hic justitia) floruere. Similis fuit et hujusce principis ratio; cujus initia et spes variavit fortuna, ut in principatu ad extremum erga illam constans et æquabilis esset. Nam Elizabetha natalibus suis successioni destinata, deinde exhæredata, tum posthabita fuit; eadem, regno fratris, fortuna magis propitia et serena, regno sororis magis turbida et ancipiti usa est. Neque tamen ex vinculis subito in regnum assumpta est, ut ab infortunio exacerbata intumesceret; sed libertati restituta, et exspectatione aucta, tum demum regnum, sine tumultu aut competitore, placide et felicissime obtinuit. Atque hæc ideo adducimus, ut appareat, divinam providentiam, optimam principem meditatam, per istiusmodi disciplinæ gradus eam præparasse et extulisse. Neque sane natalium dignitati calamitas matris obesse debet ; cum præsertim satis constet, Henricum octavum prius amori novo, quam iræ adversus Annam, indulsisse ; ejusque regis natura et ad amores, et ad suspiciones propensissima, et in iisdem usque ad sanguinem præceps, posteritatis notam non effugiat. Adde, quod criminatione, vel personæ ipsius, ad quem referebatur, nomine minus probabili, et tenuissimis conjectu

ris innixa, circumventa erat; quod et fama, etiam tum, occulto, ut solet, murmure excepit, et Anna ipsa, celso animo et memorabili voce, sub tempus mortis suæ protestata est: nacta enim nuntium (ut existimabat) et fidum et benevolum, eadem hora, qua ad mortem se parabat, hujusmodi mandata ad regem perferenda dedit: regem in ipsa novis honoribus cumulanda institutum suum optime servare et perpetuo tueri; cum illam primum, generosa stirpe ortam, sed nobilitatis titulis non insignitam, dignitate marchionissæ ornasset, deinde in regni et thori consortium accepisset; et postremo, quia non restabat terreni honoris gradus altior, innocentem ad coronam martyrii evehere voluisset." Atqui nuntius ille ad regem, alio amore flagrantem, hoc perferre non ausus est; sed fama, veritatis vindex, ad posteros pertulit.

Atque non exigua pars felicitatis Elizabethæ, etiam mensura, ac veluti curriculum ipsum regiminis sui nobis visum est: non tantum quia diuturnum, sed quia spatium illud ætatis suæ occupavit, quod rerum moderamini, et habenis regni flectendis et moliendis, aptissimum esset. Annos enim viginti quinque (qua ætate curatura finitur) nata, cum regnare inciperet, ad septuagesimum ætatis annum imperium produxit. Itaque, nec pupillæ detrimenta et aliena arbitria; nec rursus exactæ et ægræ senectutis incommoda experta est. Senectus autem, etiam privatis, miseriarum satis; sed regibus, præter communia ætatis mala, adhuc status sui declinationes et inglorios exitus afferre solet. Nemo enim fere in

regno ad multam et invalidam senectutem pertingit, quin aliquam imperii et existimationis diminutionem patiatur: cujus rei exemplum maxime eminet in Philippo secundo rege Hispaniarum, principe potentissimo et imperandi peritissimo; qui extremis suis temporibus, et fessa ætate, hoc quod diximus penitus sensit: ideoque prudentissimo consilio se rerum conditioni submisit, territoriis in Galliis acquisitis se ipse mulctavit, pacem ibidem firmavit, alibi tentavit ut res compositas atque integra omnia posteris relinqueret. Contra, Elizabethæ fortuna tam constans et valida fuit, ut nec ulla rerum declinatio vergentem certe, sed tamen adhuc vigentem, ætatem sequeretur : atque insuper, in signum felicitatis suæ certissimum, non prius diem obierit, quam de defectione in Hibernia prospero prælii eventu decretum esset; ne gloria ejus aliqua ex parte deformata et imperfecta videretur. Et etiam illud cogitandum censeo, in quali populo imperium tenuerit: si enim in Palmyrenis, aut Asia imbelli et molli, regnum sortita esset, minus mirandum fuisset; cum effœminato populo fœmina princeps competeret: verum in Anglia, natione ferocissima et bellicosissima, omnia ex nutu fœminæ moveri et cohiberi potuisse, summam merito admirationem habet.

Neque hæc inclinatio populi sui, belli cupida, et pacem ægre tolerans, obfuit, quo minus perpetuis suis temporibus pacem coleret et teneret. Atque hanc ejus voluntatem cum successu conjunctam inter maximas ejus laudes pono. Hoc enim ætati suæ felix, hoc sexui decorum, hoc conscientiæ salutare

E fuit.

Tentata paulisper, circa decimum regni sui annum, in partibus borealibus rerum commotio, sed statim sopita et exstincta est. Reliqui anni interna pace, eaque secura atque alta, floruere. Pacem autem florentissimam judico, duabus de causis; quæ ad meritum pacis nihil faciunt, ad gloriam maxime : una, quod vicinorum calamitatibus, veluti flammis lucentibus, magis fiebat conspicua et illustrata; altera, quod commodis pacis armorum honor non defuit; cum celebritatem nominis Anglici in armis et re militari per multa decora non solum retineret, sed etiam augeret. Nam et auxilia in Belgium, Galliam, et Scotiam missa; et navales expeditiones susceptæ in Indias; atque ex illis nonnullæ per I universi globi terrarum ambitum factæ, et classes in Lusitaniam, et ad oras Hispaniæ infestandas submissæ; et rebelles in Hibernia sæpius concisi et domiti, nihil aut de virtute bellica gentis nostræ remitti, aut de ejusdem fama et honore deperire, sinebant.

Aderat etiam gloriæ meritum, quod et regibus vicinis tempestivis ab ipsa auxiliis regnum conservatum sit; et populis supplicibus, pessimo principum consilio, ministrorum suorum crudelitati, et plebis furori, et omni lanienæ et vastitati relictis et fere devotis, levamentum malorum datum est; per quod res eorum adhuc stetere. Nec minus consiliis, quam auxiliis, benefica et salutaris princeps fuit: ut quæ regem Hispaniarum toties de lenienda in subditos suos in Belgio ira, et illis suo imperio sub tolerabili aliqua conditione restituendis, interpellavit: et reges

« AnteriorContinuar »