Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Siquidem de terra vere rem reputanti, judicium minime faciendum ex illis quæ nobis sunt conspicua,

cum nihil ex corporibus, quæ oculus humanus videt, erutum sit aut ejectum ex magis profundo, quam spatio fortasse trium milliarium ad plurimum; quod res nihili est, collatum ad ambitum globi terrestris universi. Itaque nihil obstat quin intima terræ pari prædita sint æternitate ac ipsum cœlum. Enimvero si terra pateretur mutationes in profundo, fieri non potest quin consequentiæ earum mutationum etiam in nostra regione, quam calcamus, majores casus parituræ fuissent, quam fieri videmus. Etenim earum, quæ nobis se dant conspiciendas, mutationum hic versus superficiem terræ fere se ostendit quasi semper simul causa aliqua manifesta desuper imposita, ex tempestatibus cœli, per imbres, fervores, et similia, ut terra ipsa ex se et vi propria nulli admodum mutationi causam præbere videatur. Quod si concedatur (quod certe verisimile est) etiam terram ipsam non solum cœlestia in regiones aëris agere, aut frigora exspirando, aut ventos emittendo, aut hujusmodi alia; tamen et ista omnis varietas referri potest ad regiones terræ ex propinquo, in quibus plurimas evenire mutationes et vices nemo sanus negaverit. Verum fatendum omnino est, ex phænomenis terræ longe maxime penetrare in profundum terræ-motus, et, quæ ejus sunt generis, eruptiones aquarum, eructationes ignium, hiatus et abruptiones terrarum, et similia; quæ tamen ipsa videntur non insurgere ex longinquo, cum plurima ipsorum parvum aliquod

spatium in superficie terræ occupare soleant. Quanto enim latius spatium in facie terræ occupat terræmotus, sive aliud quippiam hujusmodi, tanto magis radices et origines ejus ad viscera terræ penetrare putandum est; et quanto angustius, minus. Quod si quis afferat, fieri quandoque terræ-motus, qui amplos et spatiosos regionum tractus quatiant, prorsus ita est. At illi certe raro eveniunt, suntque ex casibus majoribus. Itaque Itaque æquiparari possunt cometis sublimioribus, qui et ipsi infrequentes sunt. Neque enim id agitur, ut terræ simpliciter asseratur æternitas, sed ut illud appareat (quod initio diximus) inter cœlum et terram, quatenus ad constantiam et mutationem, non multum interesse. Neque operæ pretium est argutari de æternitate ex rationibus motus, quemadmodum enim motus circularis terminis non indiget, ita nec quies; atque æque susceptivum est æternitatis, ut densa in loco et congregatione magna connaturalitatis suæ consistant, quam ut tenuia rotent: cum partes avulse amborum ferantur recta. Etiam illud in argumentum sumi potest, quod terræ interiora corruptioni magis obnoxia non sint, quam ipsum cœlum; quod ibi aliquid deperire solet, ubi aliquid refici potest. Cum vero imbres, et quæ de alto decidunt, quæ faciem superiorem terræ renovant, nullo modo penetrare possint ad interiora terræ, quæ tamen ipsa stant mole sua, et quanto suo; necessario fieri, ut nihil deperdatur, quando nihil adsit quod succedat. Postremo, mutabilitas, quæ in extimis terræ deprehenditur, videtur et ipsa per accidens esse. Nam incrustatio illa

VOL. 11.

parva, quæ ad milliaria pauca deorsum extendi videtur (inter quos terminos præclaræ illæ officinæ et fabricæ, plantarum nempe et mineralium, concluduntur) nullam fere reciperent varietatem, multo minus tam pulchra et elaborata artificia, nisi ea pars terræ a cœlestibus pateretur et perpetuo vellicaretur. Quod si quis existimet calorem et vim activam solis et cœlestium universæ terræ crassitudinem transverberare posse, is superstitiosus et fanaticus censeri possit; cum liquido pateat quam parvo objectu ea retundi et cohiberi possint. Atque de constantia terræ hactenus videndum jam de mutabilitate cœlestium.

Primo igitur non ea utendum est ratione, mutationes in cœlo non fieri, quia sub aspectum nostrum non veniunt. Aspectum enim frustrat et loci distantia, et lucis sive excessus sive defectus, et corporis subtilitas aut parvitas; neque enim scilicet si oculus in circulo lunæ positus esset, hic quæ apud nos in superficie terræ fiunt mutationes, veluti inundationes, terræ-motus, ædificia, structuras aut moles, cernere posset; quæ parvæ festuca rationem non exæquant ad tantam distantiam. Neque ex eo, quod cœlum interstellare diaphanum sit, et stellæ noctibus serenis eædem numero et facie cernuntur, quis facile pronunciet universum corpus ætheris limpidum, purum, et immutabile esse. Nam et aër innumeras varietates suscipit, æstus, frigoris, odorum, et omnigenæ misturæ cum vaporibus subtilioribus, neque propterea exuit diaphanum; similiter nec imagini aut faciei illi cœli credendum. Nam si magnæ illæ nubium moles, quæ cœlum interdum

involvunt, et solis et astrorum conspectum tollunt a nobis, propter propinquitatem ipsarum ad visum nostrum, in superioribus cœli partibus penderent, neutiquam illæ faciem cœli sereni mutarent: nam nec ipsæ cerni possent propter distantiam, nec ullam eclipsin facere in astris, propter corporum parvitatem respectu magnitudinis astrorum. Quin et corpus ipsum lunæ, nisi qua parte lumen excipit, faciem. cœli non mutat, ut, si lumen illud abesset, tantum corpus nos latere plane posset. At contra liquido patet ex massis corporum, quæ mole et magnitudine spatiorum distantiam vincere, et propter materiam luminosam aut splendidam visum nostrum lacessere possint, admirandas in cœlo accidere mutationes atque insolentias. Id enim perspicitur in cometis sublimioribus, iis nimirum, qui et figuram stellæ induerunt absque coma, neque solum ex doctrina parallaxium supra lunam collocati esse probantur, sed configurationem etiam certam et constantem cum stellis fixis habuerunt, et stationes suas servarunt, neque errones fuerunt; quales ætas nostra non semel vidit, primo in Cassiopea, iterum non ita pridem in Ophiucho. Quod vero hujusmodi constantia, quæ conspicitur in cometis, fiat ob sequacitatem ad aliquod astrum, quæ Aristotelis opinio fuit, qui similem rationem esse posuit cometæ ad astrum unicum, et galaxiæ ad astra congregata (utrumque falso), id jam olim explosum est, non sine nota ingenii Aristotelis, qui levi contemplatione hujusmodi res confingere ausus est. Neque vero ista mutatio in cœlestibus circa stellas novas locum tenet solum

modo in iis stellis, quæ videntur esse naturæ evanidæ, sed etiam in iis, quæ morantur. Nam et in stella illa nova Hipparchi, apparitionis mentio facta est apud veteres, disparitionis nequaquam. Etiam conspici nuper cœpit stella nova in pectore Cygni, quæ jam per duodecim annos integros duravit, ætatem cometæ (qualis habetur) longe intervallo supergressa, nec adhuc diminuta aut adornans fugam. Neque illud rursus proprium et perpetuum est, ut veteres stellæ mutationem prorsus non patiantur, sed tantum stellæ recentioris epiphaniæ, in quibus nil mirum si mutatio eveniat, cum ipsa generatio et origo ipsarum immemorialis non sit. Missa enim Arcadum fabula de prima epiphania lunæ, qua se jactant illi fuisse antiquiores, non desunt exempla in rerum memoria satis fida, cum sol per tres vices, absque incidentia eclipsis, aut interpositione nubium, aëre liquido et sereno prodiit vultu mutato per multos dies, neque tamen similiter affectus, semel luce exili, bis subfusca. Talia enim evenerunt anno DCCXC, per septendecim dies, et temporibus Justiniani per annum dimidium, et post mortem Julii Cæsaris per complures dies. Atque Julianæ illius obtenebrationis manet testimonium illud insigne Virgilii:

"Ille etiam extincto miseratus Cæsare Romam,
Cum caput obscura nitidum ferrugine texit,
Impiaque æternam timuerunt secula noctem.”

Varronis vero, hominis in antiquitate peritissimi, narratio quæ invenitur apud Augustinum de stella Veneris, illam scilicet tempore Ogygis regis mutavisse colorem, magnitudinem, et figuram, dubiæ fidei esse

« AnteriorContinuar »