Imágenes de páginas
PDF
EPUB

aliquid exquisitum, aut otii miracula, et prærogativas requiretis ; sed et hoc amori meo summo erga vos et vestra tribuetis, quod intra rerum civilium spinas hæc non prorsus perierint, sed-vobis vestra servata sint. Valete. Alumnus vester amantissimus,

FRA. BACONUS.

PRÆFATIO.

[ocr errors]

ANTIQUITATEM primævam (exceptis quæ in sacris literis habemus) oblivio et silentium involvit : silentia antiquitatis fabulæ poëtarum exceperunt: fabulis tandem successere scripta quæ habemus; adeo ut antiquitatis penetralia et recessus a sequentium culorum memoria et evidentia, tanquam velo fabularum, discreta et separata sint; quod se interposuit et objecit medium inter ea, quæ perierunt, et ea, quæ exstant. Equidem existimo plerosque in ea opinioné fore, me delicias ac ludos facere; atque similem fere licentiam in transferendis fabulis usurpare, ac ipsi poëtæ sibi sumpserint in fingendis ; quod pro meo jure sane facere possem, ut contemplationibus magis arduis hæc, ad voluptatem, sive meditationis propriæ, sive lectionis alienæ, adspergerem. Neque me latet quam versatilis materia sit fabula, ut huc illuc trahi, imo et duci possit; quantumque ingenii commoditas et discursus valeat, ut quæ nunquam cogitata sint, belle tamen attribuantur. Etiam illa cogitatio animum subit, usum hujusce rei jampridem contaminatum esse : multi enim, ut inventis et placitis suis antiquitatis venerationem adquirerent, poëtarum fabulas ad ea traducere conati sunt: atque vetus illa vanitas et frequens,

nec nuper nata, aut raro usurpata est. Nam et olim Chrysippus Stoicorum opiniones vetustissimis poëtis, veluti somniorum aliquis interpres, adscribere solebat; et magis insulse chemici, ludos et delicias poëtarum in corporum transformationibus ad fornacis experimenta transtulerunt. Hæc inquam) cuncta nobis satis et explorata et expensa sunt; omnemque ingeniorum circa allegorias levitatem et indulgentiam perspeximus et notavimus, neque propterea omnino de sententia decedimus. Primo enim absit, ut paucorum ineptiæ et licentia parabolarum honori in genere detrahant. Hoc enim prophanum quiddam sonat et audax, cum hujusmodi velis et umbris religio gaudeat, ut qui eas tollat, commercia divinorum et humanorum fere interdicat. Verum de humana sapientia videamus. Fateor certe ingenue et libenter, me in hanc sententiam propendere, ut non paucis antiquorum poëtarum fabulis mysterium et allegoriam jam ab origine subesse putem; sive captus veneratione prisci seculi, sive quod in nonnullis fabulis reperio tantam et tam evidentem cum significato similitudinem et conjunctionem, tum in textura ipsa fabulæ, tum in proprietate nominum, quibus personæ sive actores fabulæ insigniti et veluti inscripti prodeunt; ut sensum illum ab initio præceptum et cogitatum fuisse, et de industria adumbratum, nemo constanter negaverit. Quis enim ita durus est, et ad aperta cæcutiens, ut, cum audiat Famam, Gigantibus exstinctis, tanquam sororem posthumam progenitam esse, non illud ad murmura partium et famas seditiosas, quæ, sopitis rebellionibus, ad

1

tempus vagari solent, referat ? Aut cum audiat Typhonem gigantem nervos Jovis secuisse et abstulisse, ac Mercurium eos suffuratum esse, et Jovi reddidisse ; non statim advertat hoc ad rebelliones prævalidas pertinere, quæ regibus nervos et pecuniarum et auctoritatis incidunt, ita tamen, ut per sermonum comitatem et prudentia edicta animi subditorum, non ita multo post, quasi furtim reconcilientur et vires regibus restituantur ? Aut cum audiat, in illa memorabili Deorum contra gigantes expeditione, asinum Sileni cum ruderet maximi momenti ad profligandos gigantes fuisse; non liquido cogitet hoc de vastis rebellium conatibus, qui plerumque per inanes rumores et terrores vanos dissipantur, confictum fuisse? Etiam nominum conformitas et judicium cui tandem hominum obscurum esse potest? cum Metis uxor Jovis plane consilium sonet; Typhon tumorem ; Pan universum; Nemesis vindictam: et similia. Neque illud quenquam moveat, si aliquid interdum historiæ subsit, aut si nonnulla ornamenti gratia addita sint, aut si tempora confundantur, aut si ex una fabula quippiam transferatur in aliam, et nova allegoria inducatur. Necesse enim fuit hæc fieri, cum inventa virorum fuerint, qui et ætate disjuncti, et instituto diversi erant; cum alii antiquiores, alii recentiores fuerint, alii rursus naturam rerum, alii res civiles sibi proponerent. Habemus etiam et aliud sensus occulti et involuti signum non parvum, quod nonnullæ ex fabulis tam absurdæ narratione ipsa et insulsæ inveniantur, ut parabolam etiam ex longinquo ostentent, et veluti

VOL. 11.

T

clament. Quæ enim probabilis est fabula, etiam ad voluptatem et historiæ similitudinem conficta existimàri potest : quod autem nulli in mentem venisset cogitare, aut narrare, id in alios usus quæsitum videtur. Quale enim figmentum illud ; Jovem Metin in uxorem accepisse, eamque statim ut gravidam sensisset comedisse, unde ipse gravidus fieri coepit, et Palladem armatam ex capite peperit ? Equidem existimo nulli mortalium obvenire vel somnium tam extra cogitationis vias situm et monstrosum. Ante omnia illud apud nos maxime valuit, et plurimum ponderis habuit, quod ex fabulis complures nullo modo nobis videntur ab eis inventæ, a quibus recitantur et celebrantur, Homero, Hesiodo, reliquis ; si enim liquido nobis constitisset eas ab illa ætate atque illis auctoribus manasse, a quibus commemorantur et ad nos devenerunt, nil magni certe aut excelsi ab hujusmodi origine nobis (ut nostra fert conjectura) exspectare aut suspicari in mentem venisset. Verum, si quis attentius rem consideret, apparebit, illas tradi et referri tanquam prius creditas, et receptas, non tanquam tum primo excogitatas et oblatas. Quinetiam cum diversis modis a scriptoribus fere coævis referantur, facile cernas, quod commune habent, ex veteri memoria desumptum ; in quo variant, ex singulorum ornatu additum.

Atque hæc res existimationem earum apud nos auxit, ac si nec ætatis, nec inventionis poetarum ipsorum essent : sed veluti reliquiæ sacræ, et auræ tenues, temporum meliorum ; quæ ex traditionibus nationum magis antiquarum in Græcorum tubas et fistulas incidissent.

« AnteriorContinuar »