Imágenes de páginas
PDF
EPUB

DE COMMUNICATIONE AERIS PERCUSSI. ET ELISI CUM

AERE ET CORPORIBUS VEL SPIRITIBUS IPSORUM AM

BIENTIBUS.

In percussione campanæ, sonus editus per percussionem campanæ cum malleo ab extra, et cum embolo ad intra, ejusdem est toni. Adeo ut sonus redditus per percussionem ab extra non possit generari per

collisionem aëris inter malleum et extima campanæ; quandoquidem habeat rationes ad concavum campanæ ab intra. Et si foret lamina plana æris, non concavum quippiam, alius, opinor, foret sonus.

Si fuerat rima in campana, reddit sonum raucum, non jucundum aut gratum.

Videndum, quid faciat corporis, quod percutitur, crassitudo ad sonum, et quousque ; veluti, si ejus dem concavi una campana sit crassior, altera tenuior. Expertus sum in campana ex auro, eam reddere sonum excellentem, nihilo pejorem, imo meliorem, quam campanam argenteam, aut æneam. Attamen nummus aureus non tam bene tinnit quam argenteus.

Dolia vacua reddunt sonum profundum et sonorum, repleta hebetem et mortuum.

At in barbito, cithara, et hujusmodi, licet prima percussio sit inter chordam, et aërem exteriorem ; tamen statim ille aër communicat cum aëre in ventre, sive cavo barbiti, aut citharæ. Unde in hujusmodi instrumentis fit semper perforatio aliqua, ut aër exterior communicet cum aëre concluso, absque quo sonus foret hebes et emortuus.

Fiat experimentum fistulæ illius lusciniolæ, ut impleatur oleo, non aqua ; et notetur quanto sonus sit mollior, aut obtusior.

Cum redditur sonus inter anhelitum et aërem percussum, in fistula, aut tibia, ita tamen redditur, ut habeat commuvicationem nonnullam cum corpore tibiæ aut fistulæ. Alius enim fit sonus in tuba lignea, alius in ænea ; alius, arbitror, si tuba per interius, aut fortasse etiam per exterius, fuerit obducta serico, aut panno; alius fortasse si tuba fuerit madida, alius si sicca. Etiam existimo in espinettis, aut barbito, si tabula illa lignea, super quam extenduntur chordæ, foret ænea, aut argentea, diversum nonnihil possit edere sonum. Verum de his omnibus inquiratur ulterius. Etiam quatenus ad communicationem, inquirendum est, quid possit corporum diversitas et inæqualitas : veluti si penderent tres campanæ, una intra alteram cum spatio aëris interposito, et percuteretur campana exterior malleo, qualem editura foret sonum respectu campana simplicis.

Obducatur campana ab extra panno aut serico, et notetur, quando pulsatur campana per embolum interius, quid faciat obductio illa ad sonum.

Si foret in barbito lamina ænea, aut argentea, foraminata loco ligneæ, videndum quid hoc faciat ad

sonum.

Usurpantur in Dania, atque etiam deferuntur ad nos, tympana ænea, non lignea, minora ligneis, atque edunt sonum (arbitror) magis sonorum.

Agitatio aëris in ventis vehementioribus non multum (arbitror) redditura sit sonum, si absunt sylvæ, fluctus, ædes, aut similia; attamen receptum est, ante tempestates fieri murmura nonnulla in sylvis, licet flatus ad sensum non percipiatur, nec moveantur folia.

Desunt tria capitula, quæ perficere non vacabat

INQUISITIO DE MAGNETE.

Magnes trahit pulverem chalybis præparati, quali utuntur ad medicinam; etiam chalybem calcinatum in tenuissimum pulverem nigrum, æque fortiter ac limaturam ferri crudam : crocum autem Martis, qui est rubigo ferri artificiosa, hebetius et debilius. Si vero ferrum dissolvatur in aqua forti, et guttæ aliquæ dissolutionis ponantur super vitrum planum, non extrahit magnes ferrum, nec trahit aquam ipsam ferratam.

Magnes scobem suam trahit, quemadmodum limaturam ferri : parvaque admodum magnetis frustula, alterum alterum trahit, ut pensilia fiant, et capillata, quemadmodum acus.

Pone magnetem in tali distantia a ferro, ut non trahat: interpone pileum ferri, servata distantia, et trahet; virtute magnetis per ferrum melius diffusa, quam per medium aëris solius.

Magnes immissus intra aquam fortem, ibique per plures horas manens, virtute non minuitur.

Magnes fricatione contra pannum (ut utimur in electro), aut contra alium magnetem, aut calefactus ad ignem, virtuté non augetur.

Magnes alius alio est longe virtuosior : quinetiam virtutem suam, pro modo ejus, ferro tactum transmittit : virtutem, inquam, non solum verticitatis, sed etiam attractionis simplicis. Nam si accipias mag

VOL. 11.

s

netem fortiorem, eoque ferrum (puta cultellum) tangas, deinde magnete debiliore similiter alium cultellum, videbis cultellum fortiore magnete tactum majus trahere pondus ferri, quam qui debiliore tactus est.

Magnes ad æque distans ferrum trahit per aërem, aquam, vinum, oleum.

Magneté, aut pulvere ejus, in aqua forti immerso, nihil omnino dissolvitur, sicut in ferro fit; licet magnes videatur esse corpus ferro consubstantiale.

Pulvis magnetis ferrum intactum non trahit, nec tactum etiam : attamen ipse pulvis a ferro tacto trabítur, et adhæret; ab intacto autem minime : adeo ut pulvis magnetis videatur passivam virtutem aliquo modo retinere, activam autem non omnino.

Acus super planum posita, quæ magnete non trahitur propter pondus, eadem superimposita fundo vitri elevato, ut utrinque propendeat, trahetur; quod eo magis relatu dignum puto, quia hujusmodi quiddam fortasse occasionem dedit frivolæ illi narrationi, quod adamas magnetis virtutem impediat. Pone enim acum super adamantem parvum, in tabulam sectum, magneté præsente ad distans majus quam in

quo trahere posset, tamen trepidabit: illa autem trepidatio, non prohibitio motus est, sed motus ipse.

Magnes ferrum tactum longe vivacius trahit, quam intactum; adeo ut ferrum, quod intactum in data distantia non trahit, id in triplici distantia tactum trahat.

Nihil extrahitur ferri aut metallicæ materiæ ex magnete per ignem, et nota separationis.

Magnes non solvitur in aqua regis plus quam in

aqua forti.

Magnes, in crucibulo positus, citra tamen quam ut flammam immittat, minuitur multum pondere, et immensum virtute, ut vix ferrum attrahat.

Magnes ægre liquefit, sed tamen figuram nonnihil immutat, et rubescit ut ferrum.

Magnes, combustus integer, virtutem passivam, ut se applicet alteri magneti, retinet; activam ad ferrum trahendum fere perdit.

Magnes in crucibulo combustus emittit fumum, vix tamen visibilem, qui laminam æris superimpositam nonnihil albicare facit: ut solent etiam metalla.

Magnes in comburendo penetrat per crucibulum, idque tam extra, quam intra, fracto, quod a splendore splendescere facit.

Consentiunt omnes, magnetem, si comburatur, ita ut flammam quandam luridam et sulphuream jaciat, prorsus fieri virtute evanidum; eamque nunquam postea recuperare; licet refrigeretur in positura australi, et septentrionali : id quod lateribus virtutem indit, et in magnetibus non prorsus combustis vires renovat.

Experimentum factum est, de ferro magnete tacto, ac etiam de magnete ipso, collocatis super fastigium templi S. Pauli Londini, quod est ex altissimis templis Europæ ; annon minuerentur virtute attractiva, propter distantiam a terra ? sed nihil

prorsus variatum est. Si fiat versorium ex metallo aliquo, more

Ex reliquiis

Baconianis, ndicis magnetici, et fini alteri apponatur succinum, leniter fricatum, versorium convertit se.

p. 146.

« AnteriorContinuar »