Imágenes de páginas
PDF
EPUB

modi negotium evenerunt? Libentissime, inquam, atque insuper gratiam habebo.

Tum retulit se Parisiis vocatum a quodam amico suo, atque introductum in consessum virorum, qualem, inquit, vel tu videre velles; nihil enim in vita mihi accidit jucundius. Erant autem circiter quinquaginta viri, neque ex iis quisquam adolescens, sed omnes ætate provectiores, quique vultu ipso dignitatem cum probitate singuli præ se ferrent. Inter quos aiebat se cognovisse nonnullos honoribus perfunctos, atque alios ex senatu; etiam antistites sacrorum insignes, atque ex omni fere ordine eminentiore aliquos; erant etiam quidam, ut aiebat, peregrini ex diversis nationibus. Atque cum ille primo introiisset, invenit eos familiariter inter se colloquentes; sedebant tamen ordine sedilibus dispositis, ac veluti adventum alicujus expectantes.

Neque ita multo post ingressus est ad eos vir quidam, aspectus (ut ei videbatur) admodum placidi et sereni, nisi quod oris compositio erat tanquam miserantis; cui cum omnes assurrexissent, ille circumspiciens et subridens: Nunquam, inquit, existimavi potuisse fieri, ut otium omnium vestrum, cum singulos recognosco, in unum atque idem tempus coincideret; idque quomodo evenerit, satis mirari non possum. Cumque unus ex cœtu respondisset, eum ipsum hoc otium illis fecisse, cum quæ ab ipso exspectarent illi ducerent omni negotio potiora. Atque ut video, inquit, universa illa jactura ejus, quod hic consumetur, temporis, quo certe vos separati multis mortalibus profuissetis, ad meas rationes accedet.

Quod si ita est, videndum profecto ne vos diutius morer: simul consedit, absque suggesto aut cathedra, sed ex æquo cum cæteris, atque hujusmodi quædam apud eum consessum verba fecit; nam aiebat, qui hæc narrabat, se illa tum excepisse, ut potuit, licet cum apud se una cum illo amico suo, qui eum introduxerat, ea recognosceret, fateretur ea longe inferiora iis, quæ tum dicta essent, visa esse. Exemplum autem orationis, quam excerperat, quod circa se habebat, proferebat. Illud ita scriptum erat.

Vos certe, filii, homines estis et mortales; nec conditionis vestræ tantum poeniteat, si naturæ vestræ satis memineritis. Deus, mundi conditor et vestrum, animas vobis donavit mundi ipsius capaces, nec tamen eo ipso satiandas. Itaque fidem vestram sibi seposuit, mundum sensui attribuit; neutra autem oracula clara esse voluit, sed involuta, ut vos exerceret, quandoquidem excellentiam rerum rependeret. Atque de rebus divinis optima de vobis, spero: circa humana autem metuo vobis, ne diuturnus error vos usu ceperit. Existimo enim hoc apud vos penitus credi, vos statu uti scientiarum florente et bono. Ego rursus moneo vos, ne eorum quæ habetis aut copiam, aut utilitatem, quasi ad magnum aliquod fastigium evecti, et votorum compotes, aut laboribus perfuncti, accipiatis. Idque sic considerate.

Si in omnem illam scriptorum varietatem, qua scientiæ tument et luxuriantur, de eo quod afferunt interpelletis, et stricte, et presse examinetis, ubique reperietis ejusdem rei repetitiones infinitas; verbis, ordine, exemplis, atque illustratione, diversas; rerum

summa et pondere ac vera potestate prælibatas ac plane iteratas; ut in pompa paupertas sit, et in rebus jejunis fastidium. Atque si vobiscum familiariter loqui et jocari hac de re liceat, videtur doctrina vestra cœnæ illi hospitis Chalcidensis simillima, qui cum interrogaretur unde tam varia venatio? respondit, illa omnia ex mansueto sue esse facta. Neque enim negabitis universam istam copiam nil aliud esse, quam portionem quandam philosophiæ Græcorum, eamque certe minime in saltu aut silvis naturæ nutritam, sed in scholis et cellis, tanquam animal domesticum saginatum. Quod si a Græcis iisque paucis abscedatis, quid tandem habent vel Romani, vel Arabes, vel nostri, quod non ab Aristotelis, Platonis, Hippocratis, Galeni, Euclidis, Ptolemæi inventis derivetur, aut in eadem recidat? Itaque videtis in sex fortasse hominum cerebellis et animulis spes et fortunas vestras sitas esse. Neque vero idcirco Deus vobis animas rationales indidit, ut suas partes (fidem scilicet vestram quæ divinis debetur) hominibus deferretis: neque sensus informationem firmam et validam attribuit, ut paucorum hominum opera, sed ut sua demum opera cœlum et terram, contemplaremini; laudes suas celebrantes, et hymnum auctori vestro canentes, iis etiam viris, si placet (nihil enim obstat) in chorum acceptis.

PHÆNOMENA UNIVERSI;

SIVE HISTORIA NATURALIS

AD CONDENDAM PHILOSOPHIAM.

PRÆFATIO.

CUM nobis homines nec opinandi nec experiendi vias tenere prorsus videantur, omni ope huic infortunio subveniendum putavimus. Neque enim major aliunde se ostendit bene merendi ratio, quam si id agatur, ut homines, et placitorum larvis et experimentorum stuporibus liberati, ipsi cum rebus magis fida et magis arcta inita societate contrahant, quasi per experientiam quandam literatam. Hoc enim modo intellectus et in tuto, et in summo collocatur, atque præsto insuper erit, atque ingruet rerum utilium proventus. Atque hujus rei exordia omnino a naturali historia ducenda sunt; nam universa philosophia Græcorum, cum sectis suis omnigenis, atque si qua alia philosophia in manibus est, nobis videtur super nimis angustam basin naturalis historiæ fundata esse, atque ex paucioribus quam par erat pronuntiasse. Arreptis enim quibusdam ab experientia et traditionibus, neque iis interdum aut diligenter examinatis, reliqua in meditatione et ingenii agitatione posuere, assumta in majorem rei fiduciam dialectica; chymistæ autem et universum mechanicorum et empiricorum genus, si et illis contemplationes et philosophiam tentare audacia creverit, paucarum

rerum accuratæ subtilitati assueti, miris modis reliquas ad eas contorquent, et placita magis deformia et monstrosa, quam rationales illi producunt. Illi enim parum ex multis, hi rursus multum ex paucis, in philosophia materiam sumunt; utriusque autem ratio, si verum dicendum sit, infirma est et perdita. Sed naturalis historia, quæ hactenus congesta est, primo intuitu copiosa videri possit, cum re vera sit egena et inutilis, neque adeo ejus generis, quod quærimus. Neque enim a fabulis et deliriis purgata est, et in antiquitatem, et philologiam, et narrationes supervacuas excurrit, cirea solida negligens et fastidiosa, curiosa et nimia in inanibus. Pessimum autem est in hac copia, quod rerum naturalium inquisitionem amplexa est, rerum autem mechanicarum magna ex parte aspernata. Atque hæ ipsæ ad naturæ sinus excutiendos longe illis præstant; natura enim sponte sua fusa et vaga disgregat intellectum, et varietate sua confundit; verum in mechanicis operationibus contrahitur judicium, et naturæ modi et processus cernuntur, non tantum effecta. Atque rursus universa mechanicorum subtilitas citra rem, quam quærimus, sistitur. Artifex enim operi et fini suo intentus ad alia (quæ forsan ad naturæ inquisitionem magis faciunt) nec animum erigit, nec manum porrigit. Itaque magis exquisita cura opus est, et probationibus electis, atque sumptu etiam, ac summa insuper patientia. Illud enim in experimentalibus omnia perdidit, quod homines etiam a principio fructifera experimenta, non lucifera, sectati sunt, atque ad opus aliquod magnificum educendum

« AnteriorContinuar »