Imágenes de páginas
PDF
EPUB

ad loca propria; asserunt certe aliquid, atque etiam ad causam innuunt, sed omnino perperam. Loci enim nullæ sunt vires, neque corpus nisi a corpore patitur, atque omnis incitatio corporis, quæ videtur esse ad se collocandum, appetit atque molitur configurationem versus aliud corpus, non collocationem aut situm simplicem.

PARTIS INSTAURATIONIS SECUNDÆ

DELINEATIO ET ARGUMENTUM.

MEMORES autem instituti nostri, omnia perspicue proponemus, atque ordine non perturbato. Pateat itaque hujus partis destinatio et distributio. Destinatur huic parti doctrina de meliore ac perfectiore usu rationis, quam hucusque hominibus sit cognitus. aut monstratus; eo consilio, ut per hoc intellectus humanus (quantum conditio mortalitatis recipit) exaltetur, et facultate amplificetur ad naturæ obscuritatem vincendam, et interpretandam. Namque ipsi interpretationi naturæ attribuuntur libri tres, tertius, quartus, et sextus; siquidem quintus, qui ex anticipationibus est secundum usum rationis communem, ad tempus tantum sumitur, et deinceps postquam figi cœperit, atque ex usu rationis legitimo verificari, et transfertur, et commigrat in sextum. Huic vero libro secundo committitur intellectus ipse, ejusque cura et regimen, omnisque apparatus atque instructio ad veram rationis administrationem conducens, describitur. Atque licet nomen ipsum logicæ, sive dialecticæ, propter depravationes, apud nos ingratum fere sonet, tamen ut homines per consueta tanquam manu ducamus, est certe ars ea, quam adducimus, ex genere logicæ, quæ et ipsa (vulgaris

inquam) auxilia et præsidia intellectui parat et molitur. Differt autem nostra a logica vulgari, tum aliis rebus, tum præcipue tribus; videlicet initiis inquirendi, ordine demonstrandi, atque fine et officio. Nam et inquisitionis initium altius sumit, ea subjiciendo examini, quæ logica vulgaris veluti ex fide aliena, et auctoritate cæca recipit, principia, notiones primas, atque ipsas informationes sensus; et ordinem demonstrandi plane invertit, propositiones et axiomata ab historia et particularibus ad generalia, per scalam adscensoriam, continenter subvehendo et excitando, non protinus ad principia, et magis generalia advolando, atque ab illis medias propositiones deducendo et derivando. Finis autem hujus scientiæ est, ut res et opera, non argumenta et rationes probabiles, inveniantur et judicentur. Quare institutum hujus libri secundi hujusmodi est. Nunc distributionem ejusdem similiter proponemus. Quemadmodum in generatione luminis requiritur, ut corpus lumen recepturum poliatur, atque deinde in debito ad lucem situ sive conversione ponatur, antequam lucis ipsius fiat immissio; prorsus ita est operandum. Primo enim mentis area æquanda, et liberanda ab eis, quæ hactenus recepta sunt; tum conversio mentis bona et congrua facienda est ad ea, quæ afferuntur; postremo menti præparatæ informatio exhibenda. Atque pars destruens triplex est, secundum triplicem naturam idolorum, quæ mentem obsident. Illa enim aut adscititia sunt, idque dupliciter, nimirum quæ immigrarunt in mentem eamque occuparunt, vel ex philosophorum placitis atque sectis, vel rursus ex

perversis legibus et rationibus demonstrationum; aut ea quæ menti ipsi et substantiæ ejus inhærentia sunt atquæ innata. Sicut enim speculum inæquale veros rerum radios ex sectione propria immutat : ita et mens, quando a rebus per sensum patitur, in motibus suis expediendis, haudquaquam optima fide, rerum naturæ suam naturam inserit et immiscet. Itaque primus imponitur labor, ut omnis ista militia theoriarum, quæ tantas dedit pugnas, mittatur ac relegetur. Accedit labor secundus, ut mens a pravis demonstrationum vinculis solvatur. Hunc excipit tertius, ut vis ista mentis seductoria coërceatur, atque idola innata vel evellantur, vel, si evelli non possint, ita tamen indicentur, atque pernoscantur, ut variationes restitui possint. Inutilis enim et fortasse damnosa fuerit errorum in philosophiis demolitio et destructio, si ex prava complexione mentis novi errorum surculi, et fortasse magis degeneres, pullulaverint; neque prius absistendum, quam omnis spes præcidatur, ex usu rationis communi, aut ex vulgaris logicæ præsidiis et auxiliis, philosophiæ absolvendæ, aut majorem in modum amplificandæ ; ne forte errores non abjiciamus, sed permutemus. Itaque pars ista, quam destruentem appellamus, tribus redargutionibus absolvitur; redargutione philosophiarum ; redargutione demonstrationum; et redargutione rationis humanæ nativa. Neque nos fugit, absque tanto motu accessiones non parvas ad scientias a nobis fieri potuisse, atque aditu fortasse ad laudem molliore. Verum nos nescii quando hæc alicui alii

in mentem ventura sint, fidem nostram in integrum liberare decrevimus.

Post aream mentis æquatam, sequitur ut mens ponatur in conversione bona, et veluti in adspectu benevolo ad ea quæ proponemus. Cum enim in re nova valeat ad præjudicium, non solum præoccupatio fortis opinionis veteris, verum etiam præceptio sive præfiguratio falsa rei, quæ affertur, etiam huic malo remedium adhibendum est, atque mens non tantum vindicanda, sed et præparanda. Ea præparatio nihil aliud est quam ut veræ habeantur de eo, quod adducimus, opiniones, ad tempus tantummodo, et tanquam usurariæ, donec res ipsa pernoscatur. Atque hoc in eo fere situm est, ut pravæ et sinistræ suspiciones, quales ex prænotionibus receptis (veluti ex atra bile quadam epidemica) mentes hominum subituras facile conjicimus, arceantur atque intercipiantur, quod ait ille:

66 ne qua

Occurrat facies inimica, atque omnia turbet."

Primo igitur si quis ita cogitet, occnlta naturæ veluti signo divino clausa manere, atque ab humana sapientia interdicto quodam separari, dabimus operam ut hæc opinio infirma atque invida tollatur, eoque rem perducemus, simplici veritate freti, ut non solum ne qua oblatret superstitio, verum etiam ut religio in partes nobis accedat. Rursus si cui hujusmodi quippiam in mentem veniat opinari, magnam illam et solicitam moram in experientia, et in materiæ et rerum particularium undis, quam hominibus

« AnteriorContinuar »