Imágenes de páginas
PDF
EPUB

rimenta tantum et observationes exacte collecta et perspicue descripta forent. In quo genere historiæ nihil adhuc invenitur, quod nostro respondeat voto. Hujusmodi quiddam tantummodo cursim et licenter attigit Caius Plinius : sed optima foret ea historia cælestium, quæ ex Ptolemæo, et Copernico, et doctioribus astronomiæ scriptoribus exprimi et erui possit, si artem experimento plane spolies, adjunctis etiam recentiorum observationibus. Quod si cui mirum videatur, nos tanto labore parta, aucta, emendata, rursus ad primam imperitiam, et nudarum observationum simplicitatem retrahere velle, nos vero nulla cum priorum inventorum jactura, tamen longe majus opus movemus; neque enim calculos aut prædictiones tantum meditamur, sed philosophiam ; eam scilicet, quæ de superiorum corporum non motu solummodo, ejusque periodis, sed substantia quoque et omnimoda qualitate, potestate, atque influxu, intellectum humanum informare, secundum rationes naturales atque indubitatas, absque traditionum superstitione et levitate, possit; atque rursus in motu ipso invenire atque explicare, non quid phænomenis sit consentaneum, sed quid in natura penitus repertum, atque actu et reipsa verum sit. Facile autem quis cernat, et eos, quibus terram rotari placet, et eos contra, qui primum mobile, et veterem constructionem tenuerunt, æqua fere et ancipiti phænomenorum advocatione niti. Quin et ille novæ constructionis nostra ætate auctor, qui solem secundi mobilis, quemadmodum terram primi mobilis, centrum constituit, ut planetæ in propriis suis conversionibus circa solem choreas ducere videantur (quod ex antiquioribus nonnulli de Venere et Mercurio suspicati sunt), si cogitata ad exitum perduxisset, belle profecto rem conficere potuisse videtur. Neque vero nobis dubium est, quin et aliæ hujusmodi constructiones ingenio et acri cogitatione adinveniri possint. Neque illis, qui ista proponunt, admodum placet, hæc, quæ adducunt, prorsus vera esse, sed tantummodo ad computationes et tabulas conficiendas commode supposita. At nostra ratio alio spectat; non enim concinnationes, quæ variæ esse possunt, sed veritatem rei quærimus, quæ simplex est.

Ad hoc vero historia phænomenorum sincera viam aperiret, infecta dogmate obstruet. Neque illud tacemus, nos in hac ipsa historia coelestium, ad normam nostram facta et congesta, spem per se ponere veritatis circa cælestia inveniendæ; sed multo magis in observatione communium passionum et desideriorum materiæ in utroque globo. Etenim ista æthereorum et sublunarium quæ putantur divortia, commenta nobis videntur et superstitio cum temeritate; cum certissimum sit complures effectus, veluti expansionis, contractionis, impressionis, cessionis, congregationis ad massas, attractionis, abactionis, assimilationis, unionis, et similum, non solum hic apud nos, sed et in fastigiis coeli, et in visceribus terræ locum habere. Atque non alii interpretes magis fidi adhiberi aut consuli possunt, ut intellectus humanus et ad profunda terræ, quæ omnino non cernuntur, et ad alta cæli, quæ plerumque fallaciter cernuntur, penetret. Itaque op

time antiqui, qui Proteum illum multiformem, etiam vatem ter maximum fuisse retulerunt; qui futura, præterita, et occulta præsentium novisset. Nam qui materiæ passiones catholicas novit, atque per hæc novit quid esse possit, non poterit non nosse etiam quid fuerit, quid sit, et quid futurum sit, secundum summas rerum. Itaque plurimum spei et præsidii ad contemplationem coelestium in physicis rationibus collocamus : per physicas rationes intelligendo, non eas quæ vulgo esse putantur, sed tantum doctrinam circa illos appetitus materiæ, quos nulla regionum aut locorum diversitas distrahere aut disterminare queat. Neque propterea (ut ad propositum revertamur) ulli diligentiæ parci volumus, quæ circa phænomenorum ipsorum cælestium narrationes et observationes possit impendi. Nam quanto uberior suppetat apparentiarum hujusmodi copia, tanto omnia erunt et magis in promptu et firmiora. De quo antequam plura dicamus, est plane quod gratulemur et mechanicorum industriæ, et doctorum quorundam hominum curæ et alacritati, quod jam nuper, per instrumentorum opticorum veluti scaphas et naviculas, nova tentari cæperint cum cælestibus phænomenis commercia. Atque hoc inceptum, et fine et aggressu, nobile quoddam et humano genere dignum esse existimamus : eo magis quod hujusmodi homines et ausu laudandi sint et fide ; quod ingenue et perspicue proposuerunt quomodo singula illis constiterint. Superest tantum constantia cum magna judicii severitate, ut et instrumenta mutent, et testium numerum augeant, et singula, et sæpe experiantur, et varie, denique ut et sibi ipsi objiciant, et aliis patefaciant quicquid in eontrarium objici possit, et tenuissimum quemque scrupulum non spernant; ne forte illis eveniat, quod Democrito et aniculæ suæ evenit circa ficus mellitas, ut vetula esset philosopho prudentior, et magnæ et admirabilis speculationis causæ subesset error quispiam tenuis et ridiculus. At ista tanquam præfati in genere, accedamus ad descriptionem historiæ cælestium magis explicatam; ut ostendamus quæ et qualia circa cælestia quæri oporteat. Primo igitur quæstiones naturales, aut saltem ex iis nonnullas, easque præcipuas proponemus: iis usus humanos, quales verisimile est ex cælestium contemplatione educi posse, adjiciemus ; hæc utraque tanquam historiæ scopum, ut quibus historiam cælestium componere curæ erit, norint quid agatur, easque quæstiones una cum operibus illis et effectis habeant in animo et intueantur; unde talem instituant et parent historiam, qualis ad judicia hujusmodi quæstionum, et præbitionem hujusmodi fructus et utilitatum erga genus humanum, sit accommodata. Quæstiones autem intelligimus ejus generis, quæ de facto naturæ quærant, non de causis. Hoc enim pertinet proprie ad historiam. Deinde distincte monstrabimus in quibus Historia Cælestium consistat, quæque ejus sint partes; quæ res apprehendendæ aut exquirendæ, quæ experimenta sint comparanda et procuranda, quæ observationes adhibendæ et pensitandæ, proponentes tanquam topica quædam inductiva, sive articulos ad interrogandum de cælestibus. Postremo præcipiemus nonnulla non solum de eo, quod quæri oporteat, sed et de hoc, quomodo quæsita debeant pensitari, etiam exhiberi, atque in literas referri, ne primæ inquisitionis diligentia pereat in successione, aut, quod pejus est, infirmis et fallacibus initiis nitantur progessus qui sequentur. In summa, dicemus et ad quid quæri debeat circa celestia, et quid, et quomodo.

CAPUT VI.

Quod quæstiones philosophicæ circa cælestia, etiam quæ

præter opinionem sunt, et quodammodo dura, recipi debeant : proponuntur vero quinque quæstiones circa systema ipsum ; videlicet, an sit systema? et, si sit, quod sit centrum ejus ? et qualis profunditas ? et qua

lis connexio? et qualis partium collocatio? ExistiMABIMUR autem plerisque proculdubio reliquias quæstionum veterum, jampridem quasi tumulo conditas et sepultas, rursus eruere, et fere manes earum evocare, iisque novas insuper quæstiones adspergere. Sed cum ea, quæ adhuc habetur circa coelestia, philosophia nihil habeat firmitudinis; cumque illud nobis perpetuo ratum et fixum sit, omnia novo legitimæ inductionis judicio sistere ; cumque si forte quæstiones aliquæ a tergo relinquantur, tanto minus operæ et diligentiæ consumetur in historia, propterea quod supervacuum fortasse videbitur ea inquirere, de quibus quæstio non fuerit mota; necesse habemus quæstiones, quas ubique porrigit rerum natura, in manus accipere. Quin quo minus certi sumus de quæstionibus per viam nostram determipandis, eo nos minus difficiles præbemus in iisdem

« AnteriorContinuar »