Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[ocr errors]

multa nihilominus prætereunda sunt. Nihil enim adhuc de Grammaticis locutus sum, nihil de Criticis, nihil de compluribus aliis, doctrinæ ingeniique laude præstantibus, qui e Græcia Latioque, tanquam ex artium quibusdam officinis, in omuem hominum famam notitiamque profluxerunt. Quorum haud scio, an quis Plutarcho, aut ingenio major fuerit, aut in omni antiquitatis scientia consummatior, qui non philosophorum modo omnes sectas diligentissime lustravit, sed clarissimorum in omni laudis genere virorum facta, immortalitati commendavit. Quid de Pausania dicam? quid de Caio illo Plinio, eruditionis quodam quasi domicilio, quid de Strabone "cujus opera tam varia omnium rerum scientia referta sunt, ut si unius aut alterius e veteribus scripta excipias, nihil plane in omni vetustate reperiri possit, cum iis comparandum." "His nominibus tot virorum atque tantorum expositis, quis tam vecors inveniri potest, qui antiquorum doctrinam in dubium vocare ausit? Quæ autem inepti quidam blaterones, e triviis petita convicia, in antiquas literas, earumque patronos, congerere assueverunt, non est, profecto cur quemvis morari debeant. Tales etenim, (politissimi Mureti verbis utor) ea libertate utuntur, quæ insanis et vinolentis tribui solet, ut, cum quidlibet in quemlibet dixerint, nemo laboret." Pergant igitur, quæ sola possunt, perfrictæ frontis ope, quæ nullo modo intelligere possunt, eadem maligne carpere, nam quum Natura eos adeo stolidos hebetesque finxerit, nihil ut paullo liberalius percipere queant, fatuas suas et aniles sententias nasutiores omnes ludibrio habebunt. Sed ut hæc omittam, eo nostra redeat, unde deflexit oratio. Quamvis ego veteres, mansuetiorum artium studiis, longe nos post se reliquisse arbitrer, vix tamen hac nostra tempestate, quanta olim fuerit doctrinæ antiquæ præstantia, nos recte statuere posse existimo. Neque enim cum tabulam egregiam aliquam, vetustate jam jam evanescentem contueamur, et lineamenta prima sua duntaxat servantem, idoneum de pristina ejus pulcritudine judicium ferre possumus, neque (ut ad domestica et nota veniam) quemquam adeo callidum harum rerum existimatorem esse crediderim, qui Cereris illud nostrum simulacrum, tam fœdis undique vulneribus laniatum, a Phidiaca manu profectum esse, sibi persuaderet. Quomodo nos igitur melius de præclaris illis ingenii antiqui monimentis judicare poterimus, quorum partem multo majorem, ista omnium confectrix ætas penitus absumsit, quæque superfuerunt, temporis injuria, et barbarorum hominum corruptelis tam misere depravata sunt, et dilacerata, ut verissime cum poëta affirmare possimus,

-μηδένα

γνῶναι φίλων ἴδοντ ̓ ἂν ἄθλιον δέμας.

Atque haud scio, an in omni illa veterum scriptorum disperditione,

Is. Casaubon. Pr. ad Strabonem.

"Soph. Elect.

ullorum jactura magis deflenda sit, quam eorum, qui elegantissimo suo ingenio Comœdiam Atticam locupletarunt. Quæ una audeo dicere, non in leporibus modo, vitæque et morum imaginibus, sed in sententiarum quoque et præceptorum gravitate, omnia omnium philosophorum scripta longe multumque superasse. Quorum lacera fragmenta, et divulsa veluti membra quum sæpe intuear,non possum non exclamare,

-quales vos dicam,

Antehac fuisse, tales cum sint relliquiæ.

Quæ cum ita sint, nobis magnopere gratulandum est, recentiora hæc tempora tali clarissimorum virorum copia floruisse, qui ingenio non minus, quam studio et voluntate pollentes, antiquorum errantes doctrinas, et in ima barbarie peregrinantes, et domum quasi deduxerunt, et ad pristinum suum decus et nitorem, quantum fieri potuit, revocarunt. Quorum præstantissimis laboribus, accessit dubiis fides, obscuris lux, depravatis integritas, quæque informis situs, et deserta vetustas penitus olim obrueraut, eadem sunt in communem hominum usum et notitiam vindicata. Neque nostra quidem ætas, quamvis indigna fortasse, quæ cum superiorum temporum gloria comparetur, adhuc de his literis bene mereri cessarit, quod declarant egregia illa inventa, unde tantum accessit Criticæ decus et ornamentum. Video me paullo longius progressum esse, sed me semper, nescio qua dulcedine, horum studiorum tractatio afficere solet, ita ut nusquam libentius, quam in ipsis contemplandis conquiescam. Sed ut aliquando dicendi finem faciam, de illis artibus, quæ nobis unice considerandæ supersunt, videamus, Picturam dico et Statuariam, quibus profecto nihil est, neque ad usum ornatius, neque ad animi oblectationem liberalius. Quod vero ad Sculpturam attinet, si ex universa et consentiente hominum opinione sententiam ferre oporteat, non est sane, cur multa quæramus, quum omnes uno veluti ore, ad veterum opificum excellentiam prædicandam consensisse videantur. Quocirca hodierni artifices nihil potius ducunt, quam ut imitando exprimant, quod ad signorum vetustorum pulcritudinem, quam proxime possit accedere. Qui quamvis veteres secuti adhuc potius quam assecuti videntur, multa tamen effecerunt et egregia, et si quemadmodum cæterarum rerum sic artium quoque certus quidam cursus esset et progressio, dubitari nequit, quin ad summum brevi perventuri sint.

Neque minus in omni Architecturæ scientia, quam in sculptis, fictis, cælatisque figuris superavit Antiquitas, quod testantur magnificis illæ operibus refertæ Athenæ, et miranda illa vetustatis vestigia per Græciam, Italiamque dispersa, quibus in contuendis omnes incredibili quadam admiratione afficimur. Et gaudendum sane est, ætatem nostram ita tandem resipuisse, ut meretricio illo et peregrino barbari ævi cultu relicto, se ad castam veterum sim

plicitatem imitandam contulerit, quo nihil, credo, ad hanc artem illustrandam melius accidere potuisset.

Picturæ alia quædam ratio est, nec omnino diversa tamen, cujus quum nulla hodie a vetustate tradita monimenta superfluerint, difficilior paullo dijudicatio est. Quod si ut Horatius nos monet, magis ea moveant, quæ oculis subjecta sunt, quam quæ per aures demissa, nihil tamen causæ est, cur oculorum judicio omnia semper tribuamus. Si et enim antiquis scriptoribus alia nec dissimilia narrantibus fides habenda sit, cur nobis, quibus nulla certa contingit judicandi nota, ipsis in hoc uno diffidere liceat, nullus equidem intelligere possum. Quasi videlicet summa illa ingenia cæteras omnes liberales artes optime æstimare potuerunt, Picturam non potuerunt. Quum vero nullas hodie Picturæ vetustæ reliquias superesse affirmarim, non eram nescius tabulas quasdam, si ita appellandæ sunt, ex Herculaneo nuper erutas esse, et in lucem prolatas, unde tamen mea saltem sententia, vix quidquam ad hanc quæstionem dijudicandam, colligendum est. Quæ enim et in deteriori artium conditione, et a mediocribus artificibus, nec in optimo genere elaborata fuerunt, exinde, (nisi quid me fallit ratiocinantem) opinionem ducere, temerarium prorsus esset et ineptum.' Eadem nihilominus, quæ est hominum inconstantia, Itali quidam tantis laudibus extulerunt, ut Raphaëlis sui operibus, non comparanda modo, sed ante ferenda etiam judicarent. Quod si Zeukidos exquisita ulla aut Apellis tabula hoc tempore superstes fuisset, quid de egregio illorum artificio, homines istos statuisse existimabimus, quibus levia hæc et mediocria tantopere placuerunt? Neque ego qui debitas suas laudes veteribus vindicarem, idem ipsos recentioribus in hoc genere temere anteponerem. Pictura etenim, si quæ alia ars, aliarum quoque artium adminiculo magnopere indiget, quæ cum temporis diuturnitate in melius creverint, ipsam succrevisse etiam, dubium non est. Sed quod in præcocibus quibusdam ingeniis usu venire cernimus, ut pueritia spem robustior ætas minime confirmet, idem quoque in hoc pingendi studio evenisse videtur. Nam post sæculis mediis depulsam barbariem exteri quidam, Picturam non restaurarunt duntaxat, sed eo etiam elegantiæ perduxerunt, vix ut quidquam amplius desiderari posset; eadem nostris hisce temporibus, sive ob hominum socordiam, seu ob aliam quamvis causam, immane quantum degeneravit.

Quod de Pictura nuper animadvertimus, idem ferme de Musicorum disciplina dicendum est, quos ut silentio omnino pretereamus, cum rei ipsius præstantia, tum instituti nostri ratio prohibere videtur. Qua de re etiamsi nullam aliam judicandi facultatem habeamus, quam quantum ex illorum sententiis colligendum est, qui a nostris temporibus longe semoti vixerunt, dubitari tamen nequit, quin hanc artem veteres egregie excoluerint. Ecquis enim

1 Vid. Antiquities of Herculaneum Pref. xviii.

sibi in animum inducere potest, homines, quorum ingenium in elegantiori omni doctrina tam mirifice eluxit, Musicen non felicissimo studio coluisse, quam in Deorum cultu, in juventutis institutione, in omnibus denique publice privatimque ceremoniis tanti semper facere consueverunt, de qua etiam divinus ille Plato affirmare non dubitavit, Musices modos in republica mutari non posse, quin protinus maximarum legum sequatur immutatio. Mea itaque sententia est, veteres in tanta quanta versati sunt, instrumentorum ad hanc artem pertinentium inopia, magnopere eam exornasse, nec tamen inficias iverim, nos pro uberiori nostra cæterarum rerum cognitione, eandem, uti par est, multo longius porrexisse. Veterum autem infucata illa simplicitas, dubium non est, quin a superbissimo hodiernorum criticorum aurium judicio valde abhorreret, qui majorum gravitate repudiata, multiplicem quandam et tortuosam in numeris modisque scientiam colunt, et eandem ita mollitie effeminatam, ut vix usquam pristinæ severitatis vestigium appareat. Sed quod in cæteris studiis, idem quoque puto in Musices hac disciplina evenisse, homines videlicet nostros novitia et extera studiose consectari, antiqua et domestica fastidiose contemnere, et tum demum pulcros sese et beatos existimare, quando a majorum moribus quam longissime distent.

Satis jam, ni fallor, de hoc argumento in utrinque disputatum est, quamobrem ne toties repetita crambe, ut aiunt, fastidium pariat, aliquando peroremus. Ex rationibus igitur nostris hoc liquido constare arbitror, antiquitati palmam tribuendam esse in iis disciplinis, quæ in ingenio et humaniorum studiorum facultate continentur; contra recentiori ætati in iis, quæ observandi dinturnitate, et investigandi diligentia, ex abditis Naturæ fontibus hauriuntur. Quod vero initio hujus sermonis dixisti, Templeium nostratem, paullo iniquiorem in recentiores tibi videri, credo equidem, nam tametsi pereleganti fuit ingenio vir, et doctrina non mediocri, partium tamen studio abreptus ad extrema aliquando propendisse videtur, et re parum perspecta interdum pronunciasse. Nam ut omittam alia, quod ipse judicium fecit, de commenticiis Istis et insulsis, Græculi nescio cujus, epistolis, quæ Phalaridis nomine circumferuntur, hominis est, aut minus considerate loquentis, aut opinione sua intemperanter abutentis. Sed quoniam sermonem hunc, in multam, ut videtur, noctem produximus, hæc in aliud tempus differenda puto. Quæ cum dixisset, surreximus.

1 Εἶδος γὰρ κενὸν Μουσικῆς μεταβάλλειν εὐλαβήσεον· οὐδαμοῦ, γὰρ κινοῦνται, Μουσι κῆς τρόποι ἄνευ πολιτικῶν νόμων τῶν μεγίστων, ὡς φησί τε Δάμων, καὶ ἐγὼ πείθομαι. de Rep. iv. p. 424.

A Passage in Demosthenes, which many learned men have thought very obscure, explained.

THERE is a passage in the opening of the ORAT. PRO CoRONA, about which the commentators have written more than perhaps any other in Demosthenes, and which all of them have entirely misunderstood. Even SCHAEFER, who generally hits off the scent when the others are at fault, has in this instance failed. It will sometimes happen, in such a case, that the true meaning will be detected by a person of far inferior pretensions to learning or critical skill; and I hope I shall not be accused of presumption in offering to give the true explanation of the passage in question. It is that beginning with τὰ μὲν οὖν κατηγορημένα, (Reiske. p. 229. 1. 5.) and ending with ὑπερβολὴ γὰρ ἀδικίας τοῦτό γε. [p. 230. 18.] I shall set down here the three or four first sentences in which the chief difficulty or obscurity lies, spacing the words which in my opinion have been misapprehended. For the convenience of reference, I put on the margin the pages and lines of Reiske's edition.

Ρ. 299. 1. 5. Τὰ μὲν οὖν κατηγορημένα πολλὰ καὶ δεινὰ, καὶ περὶ ὧν ἐνίων μεγάλας καὶ τὰς ἐσχάτας οἱ νόμοι τάττουσι τιμωρίας· τοῦ δὲ παρόντος ἀγῶνος ἡ προαίρεσις αὐτὴ ἐχθροῦ μὲν ἐπήρειαν [1. 10.] ἔχει καὶ ὕβριν καὶ λοιδορίαν καὶ προπηλακισμὸν ἐμοῦ καὶ πάντα τὰ τοιαῦτα· τῶν μέντοι κατηγοριῶν καὶ τῶν αἰτιῶν τῶν εἰρημένων, εἴπερ ἦσαν ἀληθεῖς, οὐκ ἔνι τῇ πόλει δίκην ἀξίαν λαβεῖν, οὐδ ̓ ἐγγύς. οὐ γὰρ ἀφαιρεῖσθαι δεῖ τὸ προσελθεῖν τῷ δήμῳ καὶ λόγου τυχεῖν οὐδ ̓ ἐν ἐπηρείας τάξει καὶ φθόνου τοῦτο ποιεῖν. ὃ οὔτε μὲ τοὺς [1. 15.] θεοὺς ὀρθῶς ἔχον, οὔτε πολιτικὸν οὔτε δίκαιόν ἐστιν, ὦ ἄνδρες Αθηναῖοι. ἀλλ ̓ ἐφ ̓ οἷς ἀδικοῦντά με ἑώρα τὴν πόλιν, οὖσί γε τηλικοῦ τοῖς, ἡλίκα νῦν ἐτραγώδει καὶ διεξῄει ταῖς ἐκ τῶν νόμων [1. 20.] τιμωρίαις παρ' αὐτὰ τἀδικήματα χρῆσθαι· εἰ μὲν εἰσαγγελίας ἄξια πράττοντά με ἑώρα, εἰσαγγέλλοντα καὶ τοῦτον τὸν τρόπον εἰς κρίσιν καθιστάντα παρ' ὑμῖν· εἰ δὲ γράφοντα παράνομα, παρανόμων γραφόμενον. οὐ γὰρ δήπου Κτησιφῶντα μὲν δύναται διώκειν δι' ἐμέ· ἐμὲ δὲ, [1. 25.] εἴπερ ἐξελέγχειν ἐνόμιζεν, αὐτὸν οὐκ ἂν ἐγράψατο.

I adopt Reiske's conjecture of ἐμοῦ 1. 10, though Bekker has recalled oμou with the approbation of Schaefer. I think this a happy emendation; had all Reiske's conjectures been of the same stamp, he would not have exposed himself to the sneers of far inferior scholars. It is not however, of any consequence to the explanation I have to propose. I adopt also, the pointing

« AnteriorContinuar »