Imágenes de páginas
PDF
EPUB

GULIELMUS RAWLEY,

SACRÆ THEOLOGIE PROFESSOR,

ILLUSTRISSIMI DOMINI

D. FRANCISCI,

BARONIS DE VERULAMIO VICE-COMITIS SANCTI ALBANI,

SACELLANUS,

LECTORI S.

CUM Domino meo placuerit, eo me dignari honore, ut in edendis operibus suis opera mea usus sit; non abs re fore existimavi, si lectorem de aliquibus, quæ ad hunc primum tomum pertinent, breviter moneam. Tractatum istum, De dignitate et augmentis Scientiarum, ante annos octodecim, edidit dominatio sua, lingua patria, in duos tantummodo libros distributum; et regiæ suæ majestati dicavit, quod et nunc facit. Non ita pridem animum adjecit, ut in Latinam linguam verteretur: inaudiverat siquidem illud apud exteros expeti: quinetiam solebat subinde dicere, libros modernis linguis conscriptos, non ita multo post decocturos. Ejus igitur translationem, ab insignioribus quibusdam eloquentia viris elaboratam, propria quoque recensione castigatam, jam emittit. Ac liber primus certe, quasi mera translatio est, in paucis admodum mutatus: at reliqui octo, qui partitiones scientiarum tradunt, atque unico ante libro continebantur, ut novum opus, et nunc primum editum, prodit. Causa autem præcipua, quæ dominationem suam movit, ut opus hoc retractaret, et in plurimis amplificaret, ea fuit; quod in Instauratione Magna (quam, diu postea

[ocr errors]

edidit) Partitiones scientiarum, pro prima Instaurationis parte constituit; quam sequeretur Novum Organum ; dein Historia Naturalis; et sic deinceps. Cum igitur reperiret partem eam de Partitionibus scientiarum jam pridem elaboratam (licet minus solide quam argumenti dignitas postularet) optimum fore putavit, si retractaretur, et redigeretur in opus justum et completum. Atque hoc pacto, fidem suam liberari intelligit, de prima parte Instaurationis præstitam. Quantum ad opus ipsum, non est tenuitatis meæ, de eo aliquid præfari. Præconium ei, quod optime conveniat, existimo futurum illud, quod Demosthenes interdum dicere solebat de rebus gestis Atheniensium veterun; Laudatorem iis dignum esse solummodo tempus. Deum Opt. Max. obnixe precor, ut, pro dignitate operis, fructus uberes diuturnique et auctori et lectori contingant.

FRANCISCI

BARONIS DE VERULAMIO, VICE-COMITIS SANCTI

ALBANI,

DE

DIGNITATE ET AUGMENTIS

SCIENTIARUM

LIBER PRIMUS.

AD REGEM SUUM.

SUB veteri lege, rex optime, erant et spontaneæ oblationes, et quotidiana sacrificia; hæc ex rituali cultu, illæ ex pia alacritate profecta. Arbitror equidem deberi tale quidpiam regibus a servis suis; ut scilicet quisque non solum muneris sui tributa, sed et amoris pignora deferat. Atque in prioribus illis spero me minime defuturum; in posteriori autem genere dubitavi, quid potissimum sumerem: satius autem visum est, hujusmodi aliquid deligere, quod potius ad personæ tuæ excellentiam, quam ad negotia coronæ spectaret.

Ego sæpissime de majestate tua, ut debeo, cogitans (missis aliis sive virtutis, sive fortunæ tuæ dotibus) magna prorsus afficior admiratione, cum intueor excellentiam earum in te virtutum, facultatumque, quas philosophi intellectuales vocant: capacitatem ingenii tot et tanta complexam, firmitudinem memoriæ, prehensionis velocitatem, judicii penetrationem, elocutionisque ordinem simul et facilitatem. Subit profecto animum quandoque dogma illud Platonicum, quo asseritur, Scientiam nihil aliud esse, quam reminiscentiam; animumque naturaliter omnia cognoscere, nativæ luci,

quam specus corporis obumbraverat subinde redditum. Certe hujus rei (si in quo alio) relucet in majestate tua exemplum insigne; cui adeo prompta est mens ad concipiendam flammam, ubi vel levissima eam excitaverit objecta occasio, vel minima alienæ cognitionis scintilla affulserit. Quemadmodum igitur, de regum sapientissimo, sacra perhibet Scriptura, Cor illi fuisse, tanquam arenam maris: cujus quanquam massa prægrandis, partes tamen minutissimæ ; sic mentis indidit Deus majestati tuæ crasim plane mirabilem, quæ cum maxima quæque complectatur, minima tamen prehendat, nec patiatur effluere: cum perdifficile videatur, vel potius impossibile in natura, ut idem instrumentum et grandia opera, et pusilla apte disponat. Quantum ad elocutionem tuam, occurrit illud Cornelii Taciti de Augusto Cæsare; Augusto, inquit, profluens, et quæ principem virum deceret, eloquentia fuit. Sane si recte rem perpendamus, omnis oratio aut laboriosa, aut affectata, aut imitatrix, quamvis alioquin excellens, nescio quid servile olet, nec sui juris est. Tuum autem dicendi genus vere regium est, profluens tanquam a fonte, et nihilominus, sicut naturæ ordo postulat, rivis diductum suis, plenum facilitatis felicitatisque, imitans neminem, nemini imitabile. Atque sicut in rebus tuis, quæ tam ad regnum, quam ad domum tuam spectant, virtus videtur cum fortuna certare; mores scilicet optimi cum felici regimine; spes tuæ olim patienter et pie cohibitæ, cum fausta et opportuna speratorum adeptione; thori conjugalis sancta fides, cum fructu conjugii beato, in sobole pulcherrima; pia, et principe Christiano dignissima ad pacem propensio, cum simili vicinorum principum inclinatione, in idem votum feliciter conspirantium: sic et in intellectus tui dotibus non levior exoritur lis et æmulatio, si eas, quæ a natura ipsa præbitæ sunt et infusæ, cum instructissima gaza multiplicis eruditionis, et plurimarum artium scientia committamus. Neque vero facile fuerit, regem aliquem post Christum natum reperire, qui fuerit majestati tuæ literarum divinarum et humanarum varietate, et cultura comparandus. Percurrat, qui voluerit, imperatorum et re

« AnteriorContinuar »