Imágenes de páginas
PDF
EPUB

theologia sacra locum habet, quæ scilicet fundata est super placita Dei.

Sicut vero rationis humanæ in divinis usus est duplex, ita et in eodem usu duplex excessus. Alter, cum in modum mysterii curiosius, quam par est, inquiritur. Alter, cum illationibus æqua tribuitur auctoritas, ac principiis ipsis. Nam et Nicodemi discipulus videri possit, qui pertinacius quærat; Quomodo possit homo nosci, cum sit senex ? Et discipulus Pauli neutiquam censeri possit, qui non quandoque in doctrivis suis inserat, Ego, non dominus: aut illud, Secundum consilium meum : siquidem illationibus plerisque stylus iste conveniet. Itaque nobis res salubris videtur et imprimis utilis, si tractatus instituatur sobrius et diligens, qui de usu rationis humanæ in theologicis utiliter præcipiat, tanquam divina quædam dialectica: utpote quæ futura sit instar opiatæ cujusdam medicinæ, quæ non modo speculationum, quibus schola interdum laborat, inania consopiat; verum etiam controversiarum furores, quæ in Ecclesia tumultus cient, nonnihil mitiget. Ejusmodi tractatum inter desiderata ponimus; et Sophronem, sive de legitimo usu rationis humanæ in divinis, nominamus.

2. Interest admodum pacis Ecclesiæ, ut fædus Christianorum, a Servatore præscriptum in duobus illis capitibus, quæ nonnibil' videntur discrepantia, bene et clare explicetur: quorum alterum sic definit; Qui non est nobiscum, est contra nos : alterum autem sic, Qui contra nos non est, nobiscum est. Ex his liquido patet, esse nonnullos articulos, in quibus qui dissentit, extra fædus statuendus sit: alios vero, in quibus dissentire liceat, salvo fædere. Vincula enim communionis Christianæ ponuntur, Una fides, unum baptisma, ete. Non unus ritus, una opinio. Videmus quoque tunicam Salvatoris inconsutilem extitisse

i vestem autem Ecclesiæ versicolorem. Paleæ in arista separandæ sunt a frumento; at zizania in agro non protinus evellenda. Moses, cum certantem reperisset Ægyptium cum Israelita, non dixit, Cur certatis ? sed gladio evaginato Ægyptium interfecit: at cum Israelitas duos certantes vidisset, quamvis fieri non potuit, ut utrique causa justa contingeret, ita tamen eos alloquitur; Fratres estis, cur certatis ? His itaque perpensis, magni videatur res et momenti et usus esse, ut definiatur, qualia sint illa, et quantæ latitudinis, quæ ab Ecclesiæ corpore homines penitus divellant, et a communione fidelium eliminent. Quod si quis putet, hoc jam pridem factum esse, videat ille etiam atque etiam, quam sincere et moderate. Illud interim verisimile est, eum, qui pacis mentionem fecerit, reportaturum responsum illud Jehu ad nuntium, (Nunquid pax est, Jehu?) Quid tibi et paci ? Transi et sequere

Cum non pax, sed partes, plerisque cordi sint. Nobis nihilominus visum est tractatum de gradibus unitatis in civitate Dei, ut salubrem et utilem, inter desiderata reponere.

3. Cum Scripturarum sacrarum circa theologiam informandam tantæ sint partes, de earum interpretatione imprimis videndum. Neque nunc de auctoritate eas interpretandi loquimur, quæ in consensu Ecclesiæ firmatur, sed de modo interpretandi. Is duplex est : methodicus, et solutus. Etenim latices isti divini, qui aquis illis ex puteis Jacobi in infinitum præstant, similibus fere hauriuntur et exbibentur modis, quibus aquæ naturales ex puteis solent: hæ siquidem, aut sub primum haustum in cisternas recipiuntur, unde per tubos complures ad usum commode diduci possunt; aut statim in vasa infunduntur, subinde prout opus est utendæ. Atque modus ille prior methodicus

. theologiam nobis tandem peperit scholasticam ; per quam doctrina theologica in artem, tanquam in cisternam, collecta est; atque inde axiomatum et positionum rivuli in omnes partes sunt distributi. At in interpretandi modo soluto duo intervenjunt excessus. Alter, ejusmodi præsupponit in Scripturis perfectionem, ut etiam omnis philosophia ex earum fontibus peti debeat; ac si philosophia alia quævis, res profana esset et ethnica. Hæc intemperies in schola Paracelsi præcipue, nec non apud alios invaluit: initia autem ejus à Rabbinis et Cabalistis defluxerunt. Verum istiusmodi homines non id assequuntur quod volunt: neque enim honorem, ut putant, Scripturis deferunt; sed easdem potius deprimunt et polluunt. Cælum enim materiatum, et terrain, qui in verbo Dei quæsiverit (de quo dictum est; Cælum et terra pertransibunt, verbum autem meum non pertransibit) is sane transitoria inter æterna temere persequitur. Quemadmodum enim theologiam in philosophia quærere periode est, ac si vivos quæras inter mortuos : ita e contra pbilosophiam in theologia quærere non aliud est, quam mortuos quærere inter vivos. Alter autem interpretandi modus (quem pro excessu statuimus) videtur primo intuitu sobrius et castus ; sed tamen et Scripturas ipsas dedecorat et plurimo Ecclesiam afficit detrimento. Is est (ut verbo dicamus) quando Scripturæ divinitus inspiratæ eodem, quo scripta huinana, explicantur modo. Meminisse autem oportet, Deo Scripturarum auctori duo illa patere, quæ humana ingenia fugiunt: secreta nimirum cordis, et successiones temporis. Quamobrem, cum Scripturarum dictamina talia sint, ut ad cor scribantur, et omnium seculorum vicissitudines complectantur; cum æterna et certa præscientia omnium hæresium, contradictionum, et status Ecclesiæ varii et mutabilis, tum in communi, tum in electis singulis; interpretandæ non sunt solummodo secundum latitudinem et obvium sensum loci; aut respiciendo ad occasionem, ex qua verba erant prolata ; aut præcise ex contextu verborum præcedentium et sequentium; aut contemplando scopum dicti principalem; sed sic, ut intelligamus complecti eas, non solum totaliter aut collective, sed distributive, etiam in clausulis et vocabulis singulis, innumeros doctrinæ rivulos et venas, ad Ecclesiæ singulas partes, et animas fidelium, irrigandas. Egregie enim observatum est, quod responsa Salvatoris nostri, ad quæstiones non paucas ex iis, quæ proponebantur, non videntur ad rein, sed quasi impertinentia. Cujus rei causa duplex est: altera, quod cum cogitationes eorum, qui interrogabant, non ex verbis, ut nos homines solemus, sed immediate et ex sese cognovisset, ad cogitationes eorum, non ad verba respondit: altera, quod non ad eos solum locutus est,

qui tunc aderant, sed ad nos etiam, qui vivimus, et ad omnis ævi ac loci homines, quibus evangelium fuerit prædicandum : quod etiam in aliis Scripturæ Jocis obtinet.

His itaque prælibatis, veniamus ad tractatum eum, quem desiderari statuimus. Inveniuntur profecto inter scripta theologica, libri controversiarum nimio plures; theologiæ ejus, quam diximus positivam, massa ingens : loci communes; tractatus speciales; casus conscientiæ ; conciones et homiliæ ; denique prolixi plurimi in libros Scripturarum commentarii. Quod desideramus autem est hujusmodi: collectio scilicet succincta, sana, et cum judicio, annotationum et observationum super textus Scripturæ particulares; neutiquam in locos communes excurrendo, aut controversias persequendo, aut in artis methodum eas redigendo, sed quæ plane sparsæ sint et nativæ. Res certe in concionibus doctioribus se quandoqne ostendens, quæ ut plurimum non perennant; sed quæ in libros adhuc non coaluit, qui ad posteros transeant. Certe, quemadmodum vina, quæ sub primam calcationem molliter defluunt, sunt suaviora, quam quæ a torculari exprimuntur; quoniam hæc ex acino et cute uvæ aliquid sapiant : similiter salubres admodum ac suaves sunt doctrinæ, quæ ex Scripturis leniter expressis emanant, nec ad controversias aut locos communes trahuntur. Hujusmodi tractatum emanationes Scripturarum nominabimus.

JAM itaque mihi videor confecisse globum exiguum orbis intellectualis, quam potui fidelissime; una cum designatione et descriptione earum partium, quas industria et laboribus bominum, aut non constanter occupatas, aut non satis excultas, invenio. Quo in opere, sicubi a sententia veterum recesserim, intelligatur hoc factum esse animo proficiendi in melius, non innovandi, aut migrandi in aliud. Neque enim mihimetipsi, aut argumento, quod in manibus habeo, constare potui, nisi plane decretum mihi fuisset aliorum inventis, quantum in me fuerit, addere,

21

[ocr errors]
[ocr errors]

VOL. VII.

cum tamen non minus optaverim, etiam inventa mea ab aliis in posterum superari. Quam autem in hac re æquus fuerim, vel ex hoc apparet; quod opiniones meas proposuerim ubique nudas et inermes, neque alienæ libertati, per confutationes pugnaces, præjudicare contenderim. Nam in iis, quæ recte a me posita sunt, subest spes id futurum, ut si in prima lectione emergat scrupulus aut objectio, at in lectione iterata responsum se ultro sit exhibiturum : in iis vero, in quibus mihi errare contigit, certus sum nullam a me illatam esse vim veritati, per argumenta contentiosa ; quorum ea fere est natura, ut erroribus auctoritatem concilient, recte inventis derogent. Siquidem ex dubitatione error honorem acquirit ; veritas patitur repulsam. Interim in mentem mibi venit responsum illud Themistoclis, qui, cum ex oppido parvo legatus quidam magna nonnulla perorasset, hominem perstrinxit; Amice, verba tua civitatem desiderant, Certe objici mibi rectissime posse existimo, quod verba mea seculum desiderent; seculum forte integrum ad probandum ; complura autem secula ad perficiendum. Attainen, quoniam etiam res quæque maxime initiis suis debentur, mihi satis fuerit, sevisse posteris et Deo immortali: cujus Numen supplex precor, per Filium suum et Servatorem nostram, ut has, et hisce similes, intellectus humani victimas, religione, tanquam sale, respersas, et gloriæ suæ immolatas, propitius accipere dignetur.

« AnteriorContinuar »