Imágenes de páginas
PDF
EPUB

APHORISMUS LXXXVII. Practicæ vero plurimum interest, ut jus universum digeratur ordine in locos et titulos; ad quos subito (prout dabitur occasio) recurrere quis possit, veluti in promptuarium paratum ad præsentes usus. Hujusmodi libri summarum, et ordinant sparsa, et abbreviant fusa et prolixa in lege. Cavendum autem est, ne summæ istæ reddant homines promptos ad practicam, cessatores in scientia ipsa. Earum enim officium est tale, ut ex iis recolatur jus, non perdiscatur. Summæ autem omnino magna diligentia, fide, et judicio sunt conficiendæ, ne furtum faciant legibus.

APHORISMUS LXXXVIII. Formulas agendi diversas in unoquoque genere colligito. Nam et practicæ hoc interest; et certe pandunt illæ oracula et occulta legum. Sunt enim non pauca, quæ latent in legibus: at in formulis agendi, melius et fusius perspiciuntur; instar pugni et palmæ.

De responsis et consultis.

APHORISMUS LXXXIX. Dubitationes particulares, quæ de tempore in tempus emergunt, diriunendi et solvendi aliqua ratio iniri debet. Durum enim est, ut ii, qui ab errore cavere cupiant, ducem viæ non inveniant, verum ut actus ipsi periclitentur, neque sit aliquis ante rem peractam juris prænoscendi modus.

APHORISMUS XC. Responsa prudentum, quæ petentibus dantur de jure, sive ab advocatis sive a doctoribus, tanta valere auctoritate, ut ab eorum sententia judici recedere non sit licitum, non placet. Jura a juratis judicibus sumunto.

APHORISMUS XCI. Tentari judicia per causas et personas fictas, ut eo modo experiantur homines qualis futura sit legis norma, non placet. Dedecorat enim majestatem legum, et pro prævaricatione quapiam censenda est. Judicia autem aliquid habere ex scena, deforme est.

APHORISMUS XCII. Judicum igitur solummodo tam judicia, quam responsa et consulta sunto. Illa de litibus pendentibus; hæc de arduis juris quæstionibus in thesi. Ea consulta, sive in privatis rebus, sive in publicis, a judicibus ipsis ne poscito (id enim si fiat, judex transeat in advocatum) sed a principe, aut statu. Ab illis ad judices demandentur. Judices vero, tali auctoritate freti, disceptationes advocatorum, vel ab bis, quorum interest, adhibitorum, vel a judicibus ipsis, si opus sit, assignatorum, et argumenta ex utraque parte, audiunto ; et re deliberata jus expediunto et declaranto. Consulta hujusmodi inter judicia referunto et edunto, et paris auctoritatis sunto.

De prælectionibus.

APHORISMUS XCIII. Pralectiones de jure, atque exercitationes eorum, qui juris studiis incumbunt, et operam dant, ita instituuntor et ordinantor, ut omnia tendant ad quæstiones et controversias de jure sedandas potius, quam

excitapdas. Ludus enim (ut nunc fit) fere apud omves instituitur et aperitur, ad altercationes, et quæstiones de jure multiplicandas, tanquam ostentandi ingenii causa. Atque hoc vetus est malun. Etenim etiam apud antiquos gloriæ fuit, tanquam per sectas et factiones, quæstiones complures de jure magis fovere, quam extinguere, Id ne fiat, provideto.

De vacillatione judiciorum.

APHORISMUS XCIV. Vacillant judicia, vel propter immaturam et præfestipam sententiam ; vel propter æmulationem curiarum ; vel propter malam et imperitam perscriptionem judiciorum ; vel propter viam præbitam ad rescissionem eorum nimis facilein et expeditam. Itaque providendum est, ut judicia emanent, matura deliberatione prius habita ; atque ut curiæ se invicem revereantur; atque ut judicia perscribantur fideliter et prudenter; utque via ad rescindenda judicia, sit arcta, confragosa, et tanquam muricibus strata.

APHORISMUS XCV. Si judicium redditum fuerit de casu aliquo in aliqua curia principali, et similis casus intervenerit in alia curia, ne procedito ad judicium, antequam fiat consultatio in collegio aliquo judicum majore. Judicia enim reddita si forte rescindi necesse sit, saltem sepeliuntor cum honore.

APHORISMUS XCVI. Ut curiæ de jurisdictione digladientur et conflictentur, humanum quiddam est ; eoque magis, quod per ineptam quandam sententiam (quod boni et strenui sit judicis, ampliare jurisdictionem curiæ) alatur plane ista intemperies, et calcar addatur, ubi fræno opus est. Ut vero, ex hac animorum contentione, curiæ, judicia utrobique reddita (quæ nil ad jurisdictionem pertinent) libenter rescindant, intolerabile malum, et a regibus, aut sepatu, aut politia, plane vindicandum. Pessimi enim exempli res est, ut curiæ, quæ pacem subditis præstant, inter se duella exerceant.

APHORISMUS XCVII. Non facilis esto aut proclivis ad judicia resciudenda aditus per appellationes, aut impetitiones de errore, aut revisus, et similia. Receptum apud nonnullos est, ut lis trahatur ad forum superius, tanquam res integra; judicio inde dato seposito, et plane suspenso. Apud alios vero, ut judicium ipsum maneat in suo vigore, sed executio ejus tantum cesset. Neutrum placet, nisi curiæ, in quibus judicium redditum sit, fuerint humiles, et inferioris ordinis : sed potius, ut et judicium stet, et procedat ejus executio ; modo cautio detur a defendente de damnis et expensis, si judicium fuerit rescissum.

Atque hic titulus de certitudine legum, ad exemplum digesti reliqui (quod meditamur) sufficiet. Jam vero doctrinam civilem (quatenus eam nobis tractare visum est) conclusimus; atque una cum ea philosophiam bumanam : sicut etiam cum philosophia humana philosophiam in genere. Tandem igitur paululum respirantes, atque ad ea, quæ prætervecti sumus, oculos retroflectentes, hunc tractatum nostrum non absimilem esse censemus sonis illis et præludiis, quæ prætentant musici, dum fides ad modulationem concionant: quæ ipsa quidem auribus ingratum quiddam et asperum exhibent; at in causa sunt, ut quæ sequuntur omnia sint suaviora: sic nimirum nos in animum induximus, ut in cithara musarum concinnanda, et ad harmoniam veram redigenda, operam navaremus, quo ab aliis postea pulsentur chordæ, meliore digito aut plectro. Sane, cum nobis ante oculos proponamus temporum horum statum, in quibus literæ jam tertio ad mortales videntur rediisse : et una diligenter intueamur quam variis jam nos inviserint instructæ præsidiis et auxiliis : qualia sunt, ingeniorum nostri temporis complurium acumen et sublimitas; eximia illa inonumenta scriptorum veterum, quæ veluti tot faces nobis prælucent; ars typographica, libros cujuscunque fortunæ hominibus larga manu suppeditans; oceani sinus laxati, et orbis ex omni parte peragratus, unde experimenta plurima priscis ignota comparuerunt, et ingens accessit naturali historiæ cumulus; otium, quo ingenia optima in regnis et provinciis Europæ ubique abundant, cum negotiis minus his in locis implicentur homines, quam aut Græci, propter populares status, aut propter ditionum amplitudinem Romani solebant; pax, qua fruitur hoc tempore Britannia, Hispania, Italia, etiam nunc Gallia, et aliæ regiones non paucæ; consumptio et exinanitio omnium, quæ videntur excogitari aut dici posse circa controversias religionis, quæ tot ingenia jam diu diverterunt a cæterarum artium studiis ; summa et excellens majestatis tuæ eruditio, cui (tanquam Phænici volucres) aggregant se undique ingenia; proprietas denique illa inseparabilis, quæ tempus ipsum sequitur, ut veritatem indies parturiat; hæc inquam) cum cogitamus, non possumus non in eam spem animum erigere, ut existimemus, tertiam hanc literarum periodum duas illas priores, apud Græcos et Romanos, longo intervallo superaturam; modo saltem homines, et vires suas atque defectus etiam virium suarum probe et prudenter nosse velint; atque alii ab aliis inventionis lampada, non contradictionis torres accipiant, atque inquisitionem veritatis pro incepto nobili, non pro delectamento aut ornamento putent: atque opes ac magnificentiam impendant in res solidas et eximias, non in pervulgatas et obvias. Ad labores meos quod attinet, si cui libeat in eorum reprehensione, aut sibi, aut aliis placere, veterem certe et ultimæ patientiæ petitionem exhibebunt illi: Verbera, sed audi. Reprehendant homines, quantum libuerit, modo attendant et perpendant, quæ dicuntur. Appellatio sane legitima fuerit (licet res fortasse minus ea indigebit) si a primis cogitationibus hominum ad secundas provocetur, et ab ævo præsenti ad posteros. Veniamus nunc ad eam scientiam, qua caruerunt duæ illæ priscæ temporum periodi (neque enim tanta illis felicitas concessa est) sacram d co et divinitus inspiratam theologiam, cunctorum laborum ac peregrinationum humanarum sabbatum ac portum nobilissimum.

« AnteriorContinuar »