Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Deinde, præpostera argumentandi subtilitas et ventilatio, serum rebus plane desperatis tentat remedium nec negotium ullo modo restituit, aut errores separat. Itaque nulla spes majoris augmenti ac progressus sita est, nisi in restauratione quadam scienti

arum.

Hujus autem exordia omnino a naturali historia sumenda sunt, eaque ipsa novi cujusdam generis et apparatus. Frustra enim fuerit speculum expolire, si desint imagines: et plane materia idonea præparanda est intellectui, non solum præsidia fida comparanda. Differt vero rursus historia nostra (quemadmodum logica nostra) ab ea, quæ habetur, multis rebus: fine, sive officio; ipsa mole et congerie; dein subtilitate; etiam delectu, et constitutione in ordine ad ea, quæ sequuntur.

Primo enim eam proponimus historiam naturalem, quæ non tam aut rerum varietate delectet, aut præsenti experimentorum fructu juvet; quam lucem inventioni causarum affundat, et philosophiæ enutricandæ primam mammam præbeat. Licet enim opera, atque activam scientiarum partem præcipue sequamur, tamen messis tempus expectamus, nec muscum et segetem herbidam demetere conamur. Satis enim scimus axiomata recte inventa, tota agmina operum secum trahere; atque opera non sparsim, sed confertim exhibere. Intempestivum autem illum et puerilem affectum, ut pignora aliqua novorum operum propere captentur, prorsus damnamus et amovemus, ceu pomum Atalantæ, quod cursum retardat. Atque historiæ nostræ naturalis officium tale est.

Quoad congeriem vero, conficimus historiam non solum naturæ liberæ ac solutæ (cum scilicet illa sponte fluit, et opus suum peragit; qualis est historia cœlestium, meteororum, terræ, et maris, mineralium, plantarum, animalium), sed multo magis naturæ constrictæ et vexatæ; nempe, cum per artem et ministerium humanum de statu suo detruditur, atque premitur et fingitur. Itaque omnia artium mechanicarum, omnia operativæ partis liberalium, omnia practicarum complurium, quæ in artem propriam non coaluerunt, ex

perimenta (quantum inquirere licuit, et quantum ad finem nostrum faciunt) perscribimus. Quin etiam (ut quod res est, eloquamur) fastum hominum et speciosa nil morati, multo plus et operæ et præsidii in bac parte, quam in illa altera, ponimus: quandoquidem natura rerum magis se prodit per vexationes artis, quam in libertate propria.

Neque corporum tantum historiam exhibemus, sed diligentiæ insuper nostræ esse putavimus, etiam virtutum ipsarum (illarum dicimus, quæ tanquam cardinales in natura censeri possint, et in quibus naturæ primordia plane constituuntur; utpote materia primis passionibus ac desideriis; viz. denso, raro, calido, frigido, consistenti, fluido, gravi, levi, aliisque haud paucis) historiam seorsum comparare.

Enimvero, ut de subtilitate dicamus, plane conquirimus genus experimentorum longe subtilius et simplicius, quam sunt ea, quæ occurrunt. Complura enim a tenebris educimus et eruimus, quæ nulli in mentem venisset investigare, nisi qui certo et constanti tramite ad inventionem causarum pergeret; cum in se nullius magnopere sint usus; ut liquido appareat, ea non propter se quæsita esse; sed ita prorsus se habere illa ad res et opera, quemadmodum literæ alphabeti se habeant ad orationem et verba; quæ licet per se inutiles, eædem tamen omnis sermonis elementa sunt.

In delectu autem narrationum et experimentorum melius hominibus cavisse nos arbitramur, quam qui adhuc in historia naturali versati sunt. Nam omnia fide oculata, aut saltem perspecta, et summa quadam cum severitate recipimus: ita ut nil referatur auctum miraculi causa, sed quæ narramus, a fabulis et vanitate casta et intemerata sint. Quinetiam et recepta quæque ac jactata mendacia (quæ mirabili quodam neglectu per secula multa obtinuerunt, et inveterata sunt) nominatim proscribimus et notamus, ne scientiis amplius molesta sint. Quod enim prudenter animadvertit quidam; fabulas et superstitiones, et nugas, quas nutriculæ pueris instillant, mentes eorum etiam

serio depravare: ita eadem nos movit ratio, ut soliciti atque etiam anxii simus, ne ab initio, cum veluti infantiam philosophiæ sub historia naturali tractemus et curemus, illa alicui vanitati assuescat. At in omni experimento novo et paulo subtiliore, licet (ut nobis videtur) certo ac probato, modum tamen experimenti, quo usi sumus, aperte subjungimus: ut, postquam patefactum sit, quomodo singula nobis constiterint, videant homines quid erroris subesse et adhærere possit; atque ad probationes magis fidas, et magis exquisitas (si quæ sint) expergiscantur: denique ubique monita, et scrupulos, et cautiones aspergimus, religione quadam, et tanquam exorcismo omnia phantasmata ejicientes, ac cohibentes.

Postremo, cum nobis exploratum sit, quantopere experientia et historia aciem mentis humanæ disgreget; et quam difficile sit (præsertim animis vel teneris, vel præoccupatis) a principio cum natura consuescere ; adjungimus sæpius observationes nostras, tanquam primas quasdam conversiones et inclinationes, ac veluti aspectus historiæ ad philosophiam: ut et pignoris loco hominibus sint, eos in historiæ fluctibus perpetuo non detentum iri; utque, cum ad opus intellectus deveniatur, omnia sint magis in procinctu. Atque per hujusmodi (qualem describimus) historiam naturalem, aditum quendam fieri posse ad naturam tutum et commodum; atque materiam intellectui præberi probam et præparatam censemus.

POSTQUAM vero et intellectum fidissimis auxiliis ac præsidiis stipavimus, et justum divinorum operum exercitum severissimo delectu comparavimus; nil amplius superesse videtur, nisi ut philosophiam ipsam aggrediamur. Attamen in re tam ardua et suspensa sunt quædam, quæ necessario videntur interponenda; partim docendi gratia, partim in usum præsentem.

Horem primum est, ut exempla proponantur inquirendi et inveniendi, secundum nostram rationem ac viam, in aliquibus subjectis repræsentata: sumendo ea potissimum subjecta, quæ et inter ea, quæ quærun

tur, sunt nobilissima, et inter se maxime diversa; ut in unoquoque genere exemplum non desit. Neque de iis exemplis loquimur, quæ singulis præceptis ac regulis, illustrandi gratia, adjiciuntur (hoc enim in secunda parte operis abunde præstitimus) sed plane typos intelligimus et plasmata, quæ universum mentis processum, atque inveniendi continuatam fabricam et ordinem in certis subjectis, iisque variis et insignibus, tanquam sub oculos ponant. Etenim nobis in mentem venit, in mathematicis, astante machina, sequi demonstrationem facilem et perspicuam: contra, absque hac commoditate, omnia videri involuta, et, quam revera sunt, subtiliora. Itaque hujusmodi exemplis quartam partem nostri operis attribuimus: quæ revera nil aliud est, quam secundæ partis applicatio particularis et explicata.

AT quinta pars ad tempus tantum, donec reliqua perficiantur, adhibetur: et tanquam fœenus redditur, usque dum sors haberi possit. Neque enim finem nostrum ita petimus occæcati; ut, quæ occurrunt in via utilia, negligamus. Quamobrem quintam partem operis ex iis conficimus, quæ a nobis aut inventa, aut probata, aut addita sunt: neque id tamen ex rationibus atque præscriptis interpretandi; sed ex eodem intellectus usu, quem alii in inquirendo et inveniendo adhibere consueverunt. Etenim cum, ex perpetua nostra cum natura consuetudine, majora de meditationibus nostris, quam pro ingenii viribus, speramus; tum poterunt ista veluti tabernaculorum in via positorum vice fungi, ut mens ad certiora contendens in iis paulisper acquiescat. Attamen testamur interim, nos illis ipsis, quod ex vera interpretandi forma non sint inventa, aut probata, teneri minime velle. Istam vero judicii suspensionem, non est quod exhorreat quispiam in doctrina, quæ non simpliciter nil sciri posse, sed nil nisi certo ordine et certa via sciri posse asserit: atque interea tamen certos certitudinis gradus ad usum et levamen constituit; donec mens in causarum explicatione consistat. Neque enim illæ

ipsæ scholæ philosophorum, qui Acatalepsiam simpliciter tenuerunt, inferiores fuere istis, quæ pronuntiandi licentiam usurparunt. Illæ tamen sensui et intellectui auxilia non paraverunt, quod nos fecimus: sed fidem et auctoritatem plane sustulerunt; quod longe alia res est, et fere opposita.

SEXTA tandem pars operis nostri (cui reliquæ inserviunt ac ministrant) eam demum recludit et proponit philosophiam, quæ ex hujusmodi (qualem ante docuimus et paravimus) inquisitione legitima, et casta, et severa educitur et constituitur. Hanc vero postremam partem perficere et ad exitum perducere, res est et supra vires, et ultra spes nostras collocata. Nos ei initia (ut speramus) non contemnenda, exitum generis humani fortuna dabit; qualem forte homines, in hoc rerum et animorum statu, haud facile animo capere aut metiri queant. Neque enim agitur solum felicitas contemplativa, sed vere res humanæ et fortunæ, atque omnis operum potentia. Homo enim, naturæ minister et interpres, tantum facit et intelligit, quantum de naturæ ordine, opere, vel mente, obse. vaverit: nec amplius scit, aut potest. Neque enim ullæ vires causarum catenam solvere aut perfringere possunt: neque natura aliter, quam parendo, vincitur. Itaque intentiones geminæ illæ, humanæ scilicet scientiæ, et potentiæ, vere in idem coincidunt: et frustratio operum maxime fit ex ignoratione causarum.

Atque in eo sunt omnia, siquis oculos mentis a rebus ipsis nunquam dejiciens, earum imagines plane ut sunt, excipiat. Neque enim hoc siverit Deus, ut phantasiæ nostræ somnium pro exemplari mundi edamus: sed potius benigne faveat, ut apocalypsim, ac veram visionem vestigiorum et sigillorum Creatoris super creaturas, scribamus.

Itaque tu, Pater, qui lucem visibilem primitias creaturæ dedisti, et lucem intellectualem ad fastigium operum tuorum in faciem hominis inspirasti; opus hoc, quod a tua bonitate profectum, tuam gloriam repetit, tuere et rege. Tu, postquam conversus es

« AnteriorContinuar »