Imágenes de páginas
PDF
EPUB

quam nil melius inveniri potuerit, restare scilicet, ut, quæ inventa sint, exornentur et colantur. Atque optandum quidem esset, hæc ita se habuisse. Rectius illud et verius; istas scientiarum mancipationes nil aliud esse, quam rem ex paucorum hominum confidentia, et reliquorum socordia et inertia natam: postquam enim scientiæ, per partes diligenter fortasse excultæ et tractatæ fuerint, tum forte exortus est aliquis, ingenio audax et propter methodi compendia acceptus et celebratus, qui specie tenus artem constituerit, revera veterum labores corruperit. Id tamen posteris gratum esse solet, propter usum operis expeditum, et inquisitionis novæ tædium, et impatientiam. Quod si quis, consensu jam inveterato, tanquam temporis judicio moveatur; sciat se ratione admodum fallaci et infirma niti. Neque enim nobis magna ex parte notum est, quid in scientiis et artibus, variis seculis et locis, innotuerit, et in publicum emanarit; multo minus, quid a singulis tentatum sit, et secreto agitatum. Itaque nec temporis partus, nec abortus extant in fastis. Neque ipse consensus, ejusque diuturnitas magni prorsus æstimandus est. Utcunque enim varia sint genera politiarum, unicus est status scientiarum, isque semper fuit, et mansurus est popularis. Atque apud populum plurimum vigent doctrinæ, aut contentiosæ et pugnaces, aut speciosæ et inanes; quales videlicet assensum aut illaqueant, aut demulcent. Itaque maxima ingenia proculdubio per singulas ætates vim passa sunt; dum viri captu et intellectu non vulgares, nihilo secius existimationi suæ consulentes, temporis et multitudinis judicio se submiserint. Quamobrem altiores contemplationes, si forte usquam emicuerint, opinionum vulgarium ventis subinde agitatæ sunt, et extinctæ: adeo ut tempus, tanquam fluvius, levia et inflata ad nos devexerit, gravia et solida demerserit. Quin et illi ipsi auctores, qui dictaturam quandam in scientiis invaserunt, et tanta confidentia de rebus pronuntiant; cum tamen per intervalla ad se redeunt, ad querimonias de subtilitate naturæ, veritatis recessibus, rerum obscuritate, causa

rum implicatione, ingenii humani infirmitate se convertunt in hoc nihilo tamen modestiores, cum malint communem hominum et rerum conditionem causari, quam de seipsis confiteri. Quin illis hoc fere solenne est, ut quicquid ars aliqua non attingat, id ipsum ex eadem arte impossibile esse statuant. Neque vero damnari potest ars, quum ipsa disceptet, et judicet. Itaque id agitur, ut ignorantia etiam ab ignominia liberetur. Atque quæ tradita et recepta sunt, ad hunc fere modum se habent: quoad opera sterilia, quæstionum plena; incrementis suis tarda et languida ; perfectionem in toto simulantia, sed per partes male impleta; delectu autem popularia et auctoribus ipsis suspecta, ideoque artificiis quibusdam munita, et ostentata. Qui autem et ipsi experiri, et se scientiis addere, earumque fines proferre statuerunt, nec illi a receptis prorsus desciscere ausi sunt, nec fontes rerum petere. Verum se magnum quiddam consequutos putant, si aliquid ex proprio inserant et adjiciant; prudenter secum reputantes, se in assentiendo modestiam, in adjiciendo libertatem tueri posse. Verum dum opinionibus et moribus consulitur, mediocritates istæ laudatæ in magnum scientiarum detrimentum cedunt: Vix enim datur, auctores simul et admirari, et superare. Sed fit aquarum more, quæ non altius ascendunt, quam ex quo descenderunt. Itaque hujusmodi homines emendant nonnulla, sed parum promovent; et proficiunt in melius, non in majus. Neque tamen defuerunt, qui ausu majore, omnia integra sibi duxerunt, et ingenii impetu usi, priora prosternendo, et destruendo, aditum sibi et placitis suis fecerunt; quorum tumultu non magnopere profectum est; quum philosophiam et artes non re ac opere amplificare, sed placita tantum permutare, atque regnum opinionum in se transferre contenderint: exiguo sane fructu, quum inter errores oppositos, errandi causæ sint fere communes. Si qui autem nec alienis, nec propriis placitis obnoxii, sed libertati faventes, ita animati fuere, ut alios secum simul quærere cuperent; illi sane affectu honesti, sed conatu invalidi fuerunt.

Probabiles enim tantum rationes sequuti videntur, et argumentorum vertigine circumaguntur, et promiscua quærendi licentia severitatem inquisitionis enervarunt. Nemo autem reperitur, qui in rebus ipsis, et experientia moram fecerit legitimam. Atque nonnulli rursus, qui experientiæ undis se commisere, et fere mechanici facti sunt; tamen in ipsa experientia erraticam quandam inquisitionem exercent, nec ei certa lege militant: quin et plerique pusilla quædam pensa sibi proposuere, pro magno ducentes, si unum aliquod inventum eruere possint; instituto non minus tenui, quam imperito. Nemo enim rei alicujus naturam, in ipsa re recte aut feliciter perscrutatur; verum post laboriosam experimentorum variationem, non acquiescit, sed invenit quod ulterius quærat. Neque illud imprimis omittendum est, quod omnis in experiendo industria, statim ab initio opera quædam destinata præpropero et intempestivo studio captavit; fructifera (inquam) experimenta, non lucifera, quæsivit; nec ordinem divinum imitata est, qui primo die lucem tantum creavit, eique unum diem integrum attribuit; neque illo die quicquam materiati operis produxit, verum sequentibus diebus ad ea descendit. At, qui summas dialecticæ partes tribuerunt, atque inde fidissima scientiis præsidia comparari putarunt, verissime et optime viderunt, intellectum humanum sibi permissum, merito suspectum esse debere. Verum infirmior omnino est malo medicina; nec ipsa mali expers: siquidem dialectica, quæ recepta est, licet ad civilia, et artes, quæ in sermone et opinione positæ sunt, rectissime adhibeatur; naturæ tamen subtilitatem longo intervallo non attingit; et prensando quod non capit, ad errores potius stabiliendos, et quasi figendos, quam ad viam veritati aperiendam valuit.

Quare, ut quæ dicta sunt, complectamur, non videtur hominibus aut aliena fides, aut industria propria, circa scientias hactenus feliciter illuxisse; præsertim quum et in demonstrationibus et in experimentis adhuc cognitis, parum sit præsidii. Edificium autem hujus universi, structura sua, intellectui humano contemplanti, instar labyrinthi est; ubi tot ambigua via

rum tam fallaces rerum et signorum similitudines, tam obliquæ et implexæ naturarum spiræ et nodi, undequaque se ostendunt: iter autem, sub incerto sensus lumine, interdum affulgente, interdum se condente, per experientia et rerum particularium sylvas, perpetuo faciendum est. Quin etiam duces itineris (ut dictum est) qui se offerunt, et ipsi implicantur; atque errorum et errantium numerum augent. In rebus tam duris de judicio hominum ex vi propria, aut etiam de felicitate fortuita, desperandum est: neque enim ingeniorum quantacunque excellentia, neque experiendi alea sæpius repetita, ista vincere queat. Vestigia filo regenda sunt: omnisque via, usque a primis ipsis sensuum perceptionibus, certa ratione munienda. Neque hæc ita accipienda sunt, ac si nihil omnino tot seculis, tantis laboribus actum sit: Neque enim eorum, quæ inventa sunt, nos pœnitet. Atque antiqui certe in iis, quæ in ingenio et meditatione abstracta posita sunt, mirabiles se viros præstitere. Verum, quemadmodum seculis prioribus, cum homines in navigando per stellarum tantum observationes cursum dirigebant, veteris sane continentis oras legere potuerunt, aut maria aliqua minora et mediterranea trajicere; priusquam autem oceanus trajiceretur, et novi orbis regiones detegerentur, necesse fuit, usum acus nauticæ, ut ducem viæ magis fidum et certum, innotuisse: simili prorsus ratione, quæ hucusque in artibus et scientiis inventa sunt, ea hujusmodi sunt, ut usu, meditatione, observando, argumentando, reperiri potuerint; utpote quæ sensibus propiora sint et.communibus notionibus fere subjaceant: antequam vero ad remotiora et occultiora naturæ liceat appellere, necessario requiritur, ut melior et perfectior mentis et intellectus humani usus et adoperatio introducatur.

Nos certe æterno veritatis amore devicti, viarum incertis, et arduis, et solitudinibus nos commisimus: et divino auxilio freti et innixi, mentem nostram et contra opinionum violentias et quasi instructas acies, et contra proprias et internas hæsitationes et scrupulos, et contra rerum caligines et nubes, et undequaque volantes phantasias, sustinuimus; ut tandem magis

fida, et secura indicia viventibus et posteris comparare possemus. Qua in re si quid profecerimus, non alia sane ratio nobis viam aperuit, quam vera et legitima spiritus humani humiliatio. Omnes enim ante nos, qui ad artes inveniendas se applicuerunt, conjectis paulisper in res, et exempla, et experientiam oculis, statim, quasi inventio nil aliud esset, quam quædam excogitatio, spiritus proprios, ut sibi oracula exhiberent, quodammodo invocarunt. Nos vero inter res caste et perpetuo versantes, intellectum longius a rebus non abstrahimus, quam ut rerum imagines et radii (ut in sensu fit) coire possint; unde fit, ut ingenii viribus et excellentiæ non multum relinquatur. Atque quam in inveniendo adhibemus humilitatem, eandem et in docendo sequuti sumus. Neque enim aut confutationum triumphis, aut antiquitatis advocationibus, aut auctoritatis usurpatione quadam, aut etiam obscuritatis velo, aliquam his nostris inventis majestatem imponere aut conciliare conamur; qualia reperire non difficile esset ei, qui nomini suo, non animis aliorum lumen affundere conaretur. Non (inquam) ullam aut vim, aut insidias hominum judiciis fecimus aut paramus; verum eos ad res ipsas, et rerum fœdera adducimus; ut ipsi videant, quid habeant, quid arguant, quid addant, atque in commune conferant. Nos autem, si qua in re vel male credidimus, vel obdormivimus, et minus attendimus, vel defecimus in via, et inquisitionem abrupimus; nihilominus iis modis, res nudas et apertas exhibemus, ut errores nostri, antequam scientiæ massam altius inficiant, notari et separari possint; atque etiam ut facilis et expedita sit laborum nostrorum continuatio. Atque hoc modo, inter empiricam et rationalem facultatem (quarum morosa et inauspicata divortia et repudia, omnia in humana familia turbavere) conjugium verum et legitimum, in perpetuum, nos firmasse existimamus.

Quamobrem, quum hæc arbitrii nostri non sint; in principio operis, ad Deum Patrem, Deum Verbum, Deum Spiritum, preces fundimus humillimas et ardentissimas, ut humani generis ærumnarum memores

« AnteriorContinuar »