Imágenes de páginas
PDF
EPUB

poribus omnibus tribuerunt; ut piaculum fere sit ramum arboris avellere, ne forte instar Polydori ingemiscat. At debuerant illi differentiam perceptionis et sensus, non tantum in comparatione sensibilium ad insensibilia, secundum corpus integrum, explorare (veluti plantarum et animalium) verum etiam in corpore ipso sensibili animadvertere, quid in causa sit, cur tot actiones expediantur, absque ompi tamen sensu? Cur alimenta digerantur, egerantur; humores et succi, sursum, deorsum, ferantur; cor et pulsus vibrent; viscera, sua quæque opificia, sicut officinæ, producant; et tamen hæc omnia, et complura alia, absque sensu fiant ? Verum homines non satis acute, qualis sit actio sensus, viderunt, atque quod genus corporis, quæ mora, quæ conduplicatio impressionis ad hoc requirantur, ut dolor vel voluptas sequatur ? Denique differentiam inter perceptionem simplicem et sensum, nullo modo nosse videntur ; nec quatenus fieri possit perceptio absque sensu. Neque enim hæc verborum tantum controversia est, sed de re magni prorsus momenti. De hac igitur doctrina (ut imprimis utili, et ad plurima spectante) melius inquiratur : quandoquidem etiam circa hanc rem inscitia tantum apud nonnullos ex antiquis philosophis potuerit, ut omnibus sine discrimine corporibus animam infundi putaverint: neque enim videbant, quomodo motus cum discretione fieri potuerit absque sensu ; aut sensus

; adesse absque anima.

De forma lucis quod debita non facta fuerit inquisitio (præsertim cum in perspectiva strenue elaborarunt homines) stupenda quædam negligentia censeri possit. Etenim, nec in perspectiva, nec alias, aliquid de luce, quod valeat, inquisitum est. Radiationes ejus tractantur, origines minime. Sed collocatio demum perspectivæ inter mathematica, hunc ipsum defectum et alios similes peperit; quia a physicis præmature discessum est. Tractatio autem de luce, et causis ejus, in physicis rursus superstitiosa fere est, tanquam de re inter divina et vaturalia media ; adeo ut quidam ex Platonicis eam materia ipsa antiquiorem introduxerint. Cum enim spatium esset difflatum, id

primum lumine, postea vero corpore impletum fuisse, vanissimo commento asseruerunt: quando tamen Scripturæ sacræ, massam cæli et terræ, tenebrosam, ante lucem creatam, diserte posuerint. Quæ vero physice et secundum sensum de ea tractantur, ea statim ad radiationes descendunt, ut parum physicæ inquisitionis circa hanc rem extet. Debuerant autem homines contemplationes suas submittere paulisper, et quid sit corporibus omnibus lucidis commune inquirere, tanquam de forma lucis. Etenim quam immensa est corporis differentia (si ex dignitate considerentur) inter solem et lignum putridum, aut squamas etiam piscium putridas? Inquirere etiam debuerant, quid tandem in causa sit, cur aliqua ignescant, et lucem ex se jaciant calefacta, alia minime? Ferrum, metalla, lapides, vitrum, ligna, oleum, sevum, ab igne, vel flammam vibrant, vel saltem rubescunt: at aqua, aër, acerrimo et tanquam furenti calore fervefacta, nihil tamen lucis adipiscuntur, nec splendent. Quod si quis hoc eo fieri putet, quod proprium sit ignis lucere, aqua autem et aër igni omnino inimica siut; is sane nunquam per obscura noctis in aqua salsa, tempestate calida, remigavit; cum guttulas aquæ ex remorum concussione subsilientes micare et lucescere videre potuisset. Quod etiam fit in spuma maris ferventiore, quam pulmonem marinum vocant. Quid denique habent commune cum flamma et ignitis cicendulæ et luciolæ ; et musca Indica, quæ cameram totam illustrat; et oculi quorundam animalium in tenebris ; et saccharum inter radendum, aut frangendum ; et sudor equi nocte æstuosa festinantis ; et alia nonnulla ? Quin et homines tam parum in hac re viderunt, ut plerique scintillas e silice aërem attritum putent. Attamen quando aër calore non ignescat, et lucem manifesto concipiat, quomodo tandem fit, ut noctuæ, et feles, et alia nonnulla animalia, noctu cernant? Adeo ut ipsi aëri (quando visio absque luce non transigatur) necesse est inesse lucem aliquam nativam et genuinam, quamvis tenuem admodum et infirmam, quæ tamen sit radiis visivis hujusmodi ani

VOL. VII.

R

malium proportionata, iisque ad videndum sufficiat. Verum hujusce mali (ut plurimorum) causa est, quod homines, ex instantiis particularibus, formas naturarum communes non elicuerunt; id quod nos tanquam subjectum proprium metaphysicæ posuimus; quæ et ipsa physicæ, sive doctrinæ de natura, pars est. Itaque de forma et originibus lucis fiat inquisitio, eaque interim inter desiderata ponatur. Atque de doctrina circa substantiam animæ, tam rationalis quam sensi

, bilis, cum facultatibus suis, atque de ejusdem doctrinæ appendicibus, hæc dicta sint.

FRANCISCI

BARONIS DE VERULAMIO, VICE-COMITIS SANCTI

ALBANI,

DE

DIGNITATE ET AUGMENTIS

SCIENTIARUM

LIBER QUINTUS.

AD REGEM SUUM.

CAPUT PRIMUM.

Partitio doctrina circa usum et objecta facultatum

animæ humana, in Logicam, et Ethicam. Partitio Logicæ, in artes Inveniendi, Judicandi, Retinendi,

et Tradendi. Doctrina circa intellectum (rex optime) atque illa altera circa voluntatem hominis, in natalibus suis tanquam gemellæ sunt. Etenim illuminationis puritas, et arbitrii libertas, simul inceperunt, simul corruerunt. Neque datur in universitate rerum, tam intima sympathia, quam illa veri et boni. Quo magis rubori fuerit viris doctis, si scientia sint tanquam angeli alati, cupiditatibus vero tanquam serpentes, qui humi reptant ; circumgerentes animas, instar speculi sane, sed menstruati.

Venimus jam ad doctrinam circa usum et objecta facultatum animæ humanæ. Illa duas habet partes, easque notissimas, et consensu receptas; logicam et ethicam: nisi quod doctrinam civilem, quæ vulgo ut pars ethicæ collocatur, jam ante emancipaverimus; et in integram doctrinam de homine congregato, sive in societate, constituerimus; hic tantum de homine segregato tractantes. Logica de intellectu et ratione; ethica de voluntate, appetitu, et affectibus disserit: altera decreta, altera actiones progignit. Verum quidem est, quod phantasia in utraque provincia, tam judiciali quam ministeriali, legati cujusdam, aut internuncii, aut procuratoris reciproci vices gerit. Nam sensus idola omnigena phantasiæ tradit, de quibus postea ratio judicat: at ratio vicissim idola electa et probata phantasiæ transmittit, priusquam fiat executio decreti. "Siquidem motum voluntarium perpetuo præcedit, eumque incitat phantasia : adeo ut phantasia sit utrique tam rationi quam voluntati instrumentum commune: nisi quod Janus iste bifrons sit, et duas obvertat facies : facies enim rationem aspiciens, veritatis habet effigiem ; facies antem actionem aspiciens, effigiem bonitatis : quæ tamen sint facies,

Quales decet esse sororum.

Neque vero merus et nudus interpuncius est phantasia ; sed auctoritatem non exiguam vel accipit, vel usurpat, præter delationem simplicem mandati. Recte enim Aristoteles, Id imperii habet anima in corpus, quod dominus in mancipium ; ratio vero in phantasiam, quod in libera civitate magistratus in civem ; ad quem possit sua vice redire dominatio. Videmus enim quod in iis, quæ sunt fidei et religionis, phantasia supra ipsam rationem scandat et evehatur : von quod illuminatio divina locum habeat in phantasia (quin potius in ipsa arce mentis et intellectus) verum quemadmodum gratia divina in virtutibus utitur motibus voluntatis ; ita similiter gratia divina in illuminationibus utitur motibus phantasjæ; unde fit ut religio semper aditum sibi ac viam ad animum quæsierit per similitudines, typos, parabolas, visiones, insomnia. Rursus haud humile est regnum phantasiæ in persua

« AnteriorContinuar »