Imágenes de páginas
PDF
EPUB

postquam jam caput in truncum fatalem reclinasset, rursus se paululuin erexit, et barba, quæ ei erat promissior, leniter amota, At certe hæc, inquit, non offendil reger. Verum, ne hoc loco longiorcs simus, satis patet quid velimus, nempe ut miracula naturæ humanæ, viresque ejus et virtutes ultimæ tam animi quam corporis, in volumen aliquod colligantur; quod fuerit instar fastorum de humanis triumphis. Qua in re institutum Valerii Maximi et C. Plinii probamus, diligentiam et judicium eorum requirimus.

Quantain ad doctrinam de fædere, sive de communi vinculo animæ et corporis; ea in duas partes tribui possit. Quemadmodum enim inter fæderatos intercedunt, et mutua rerum suarum communicatio, et mutua officia ; sic fædus istud animæ et corporis duabus similiter rebus continetur: nimirum ut describatur quomodo hæc duo (anima scilicet et corpus) se invicem detegant; et quomodo invicem in se agant; notitia sive indicatione, et impressione. Harum prior (descriptio scilicet, qualis possit haberi notitia de ani. ma ex habitu corporis ; aut de corpore ex accidentibus animi) duas nobis peperit artes, utramque prædictionis ; inquisitionibus alteram Aristotelis, alteram Hippocratis decoratam. Quanquam autem tempora recentiora has artes superstitiosis et phantasticis mixturis polluerint; repurgatæ tamen, ac in integrum restitutæ, et fundamentum habent in natura solidum, et fructum edunt ad vitam communem utilem. Prima est physiognomia, quæ per corporis lineamenta animi indicat propensiones; altera somniorum naturalium interpretatio, quæ corporis statum et dispositionem ex animi agitationibus detegit. In harum priore partem nonnullam desiderari perspicio. Siquidem Aristoteles ingeniose et solerter corporis fabricam, dum quiescit, tractavit; eandem in motu (nimirum gestus corporis) omisit; qui tamen non minus artis observationibus subjiciuntur, et majoris sunt usus. Etenim lineamenta corporis, animi inclinationes et propensiones generales ostendunt ; oris autem et partium motus et gestus, insuper aditus, et tempora, et præsentis dispositionis

et voluntatis signa, declarant. Ut enim aptissimis atque elegantissimis majestatis tuæ verbis utar, Lingua aures ferit, gestus vero oculos alloquitur. Hoc vero bene norunt veteratores complures, et astuti homines, quorum oculi in aliorum vultu et gestibus habitant; idque in commodum suum trahunt; utpote in quo facultatis et prudentiæ suæ pars maxima vertatur. Nec sane negari potest, hoc ipsum simulationis in altero indicem esse mirificum, et monere homines optime de electionibus temporum et opportunitatum adeundi personas ; quæ civilis prudentiæ pars est non parva. Nemo autem putet hujusmodi solertiam aliquid quidem valere circa homines individuos, sub regula autem non cadere: nam ad unum fere modum omnes ridemus, et ploramus, et erubescimus, et frontem contrahimus; et sic (ut plurimum) de motibus subtilioribus. Si quis autem hic chiromantiæ meminit, sciat rem esse prorsus vanam; et in hujusmodi sermonibus, quos tractamus, nec dignam quidem quæ nominetur. Quod vero ad somniorum naturalium interpretationem attinet : res est quorundam laboribus pertractata, sed plurimis ineptiis scatens. Illud tantum in præsenti innuo, basim illam huic rei, quæ maxime est solida, non substerni. Ea hujusmodi est; ubi idem fit ab interna causa, quod fieri quoque solet ab externa, actus ille externus transit in somnium. Similis est stomachi oppressio, ex crasso vapore, atque incubitu ponderis externi : itaque qui incubo laborant, pondus sibi superimponi, magno cum apparatu circumstantiarum, somniant. Similis viscerum pensilitas ex fluctuum agitatione in mari, et ex flatu circa præcordia collecto: itaque hypochondriaci sæpius navigationes et agitationes super aquas somniant. Sunt et innumera id genus.

Posterior pars doctrinæfæderis (quam impressionem nominavimus) in artem nondum redacta est, sed obiter tantum, et carptim, inter alios tractatus aliquando intervenit. Illa eandem antistrophen cum priori habet. Quippe duo considerat : Aut quomodo, et quousque humores et temperamentum corporis immutent

animam, in eamque agant: Aut rursus, quomodo, et quousque animæ passiones, vel apprehensiones, immutent corpus et in illud agant. Horum prius in re medica interdum tractari videmus; at id ipsum se miris modis religionibus inseruit. Pharmaca enim præscribunt medici, quæ morbis animæ persanandis inserviant, ut in curationibus maniæ et melancholiæ : quinetiam medicinas porrigunt ad animum exhilarandum, ad cor muniendum, atque inde fortitudinem augendam, ad ingenium acuendum, ad memoriam roborandam, et similia. At diætæ, et delectus ciborum et potuum, et ablutiones, et aliæ circa corpus observantiæ, in secta Pythagoreorum et in hæresi Manichæorum, et in lege Mahometi, omnem modum superant. Ordinatio es quoque legis ceremonialis, sanguinis et adipis esum prohibentes ac animalia munda ab immundis distinguentes (quatenus ad cibi usum) et plurimæ sunt et præcisæ. Imo Christiana fides ipsa (quamvis a ceremoniarum nube libera et serena) usum tamen retinet jejuniorum, abstinentiarum, et aliarum rerum, quæ ad corporis macerationem et humiliatiopem spectant, tanquam rerum non mere ritualium, sed etiam fructuosarum. Atqui radix omnium hujusmodi præceptionum, præter ipsam ceremoniam et exercitium obedientiæ, in hac re consistit, de qua loquimur: nimirum quod anima compatiatur corpori. Si quis autem judicio infirmior existimet, istas corporis in animam impressiones, aut immortalitatem animæ in dubium revocare, aut imperio animæ in corpus derogare ; levi dubitationi leve responsum suffecerit. Exempla petat, vel ab infante in utero matris; qui simul cum matris affectibus compatitur, et tamen e corpore matris suo tempore excluditur: vel a monarchis, qui, licet potentes, a servorum impetu quandoque flectuntur, salva interim majestate sua regia.

Jam quod ad partem reciprocam (de anima, et affectibus ejus in corpus agentibus) illa quoque in medicina locum invenit. Nemo enim medicus est paulo prudentior, quin accidentia animi, ut rem maximi ad sanationes súas momenti, quæque omnia alia remedia plurimum vel adjuvet, vel impediat, consideret et tractet. At aliud quippiam, quod huc pertinet, parce admodum, nec pro rei vel subtilitate vel utilitate inquisitum est; quatenus scilicet (missis affectibus) ipsa imaginatio animæ, vel cogitatio perquam fixa, et veluti in fidem quandam exaltata, valeat ad immutandum corpus imaginantis ? Quamvis enim vim habeat ad nocendum manifestam, haud tamen inde sequitur pari potentia præditum esse ad subveniendum. "Non magis hercle, quam si quis concluserit, quoniam reperitur aliquis aër ita pestilens, ut subito interimat; debere quoque esse aliquem aërem ita salubrem, ut decumbentem subito restituat. Atque hæc inquisitio nobilis profecto esset usus; verum (ut ait Socrates) natatore Delio indiget, quia mergitur in profundo. Rursus inter has doctrinas de fædere, sive consensibus animæ et corporis, non alia fuerit magis necessaria, quam illa disquisitio de sedibus propriis et domiciliis, quæ singulæ animæ facultates habent in corpore, ejusque organis. Quod genus scientiæ qui sectati fuerint, non desunt; sed quæ habentur in plerisque, aut controversa sunt, aut leviter inquisita ; ut majori diligentia et acumine opus sit. Nam sententia introducta a Platone ; qua intellectus in cerebro, tanquam in arce, collocatus est; animositas (quam ille satis imperite iracundiam vocavit, cum tumori et superbiæ sit propior) in corde; concupiscentia autem et sensualitas in jecinore; neque prorsus contemnenda est, neque cupide recipienda. ' Rursus nec collocatio facultatum illarum intellectualium (phantasia, rationis, memoriæ) secundum ventriculos cerebri, erroris expers est. Atque doctrinam de natura hominis indivisa, ac etiam de fædere animi et corporis, explicavimus.

CAPUT SECUNDUM.

Partitio doctrinæ circa corpus hominis in Medicinam,

Cosmeticam, Athleticam, et Voluptariam. Partitio medicina in officia tria, viz. in Conservationem Sanitatis, Curationem Morborum, et Prolongationem Vite: Quodque pars postrema de prolongatione vitæ disjungi debeat a duabus reliquis.

Doctrina circa corpus hominis eandem recipit divi. sionem, quam bona corporis ipsius, quibus inservit. Bona corporis humani quatuor sunt; sanitas, forma sive pulchritudo, vires, voluptas. Totidem igitur scientiæ; medicina, cosmetica, athletica, et voluptaria, quam Tacitus appellat eruditum luxum.

Medicina ars in primis nobilis, et ex generosissima prosapia secundum poëtas. Illi enim introduxerunt Apollinem primarium medicinæ deum ; cui filium dederunt Æsculapium, deum itidem, et medicinæ professorem : quippe cum sol in naturalibus sit vitæ auctor et fons, medicus ejusdem conservator, et tanquam scaturigo altera. At decus longe illustrius accedit medicinæ ex operibus Servatoris, qui et animæ et corporis medicus fuit; et sicut animam doctrinæ suæ cælestis, ita corpus miraculorum suorum, objectum veluti proprium constituit. Nusquam enim legimus miraculum aliquod ab eo patratum circa honores, aut pecunias (præter unicum, quo tributum redderetur Cæsari) sed tantum circa corpus humanum, aut conservandum, aut sustentandum, aut persanandum.

Subjectum istud medicinæ (corpus nimirum humanum) ex omnibus, quæ natura procreavit, maxime est capax remedii ; sed vicissim illud remedium maxime est obnoxium errori. Eadem namque subjecti subtilitas et varietas, ut magnam medendi facultatem præbet, sic magnam etiam aberrandi facilitatem. Quocirca quemadmodum ars ista (præsertim quo nunc habetur modo) inter præcipue conjecturales; ita inquisitio ejus reponenda est inter summe arduas et accuratas. Neque propterea cum Paracelso et alche

« AnteriorContinuar »