Imágenes de páginas
PDF
EPUB

ctiva, musica, astronomia, cosmographia, architectura, machinaria, et nonnullæ aliæ. Cæterum in mathematicis mixtis integras aliquas portiones desideratas jam non reperio, sed multas in posterum prædico, si homines non ferientur. Prout enim physica, majora indies incrementa capiet, et nova axiomata educet ; eo mathematicæ opera nova in multis indigebit, et plures demum fient mathematicæ mixtæ.

Jam autem doctrinam de natura pertransivimus, et desiderata in ipsa notavimus. Qua in re si a priscis et receptis opinionibus discesserimus, eoque nomine contradicendi ansam cuiquam præbuerimus ; quod ad nos attinet, ut dissentiendi studium longe à nobis abest, ita etiam et contendendi consilium. Si hæc vera sunt;

Non canimus surdis, respondent omnia sylvæ : vox naturæ ingeminabit, etsi vox hominum reclamet. Quemadmodum autem Alexander Borgia dicere solebat, de expeditione Gallorum Neapolitana, Eos venisse cum creta in manibus, quo diversoria sua notarent, non cum armis, ut perrumperent : sic nobis magis cordi est pacificus veritatis ingressus; ubi quasi creta consignentur animi, qui tantam hospitem excipere possint; quam qui pugnax est, viamque sibi per contentiones, et lites sternat. Absolutis igitur duabus partibus philosophiæ, de Numine et de natura, restat tertia de homine.

[graphic]

FRANCISCI

BARONIS DE VERULAMIO, VICE-COMITIS SANCTI

ALBANI,

DE

DIGNITATE ET AUGMENTIS

SCIENTIARUM

LIBER QUARTUS.

AD REGEM SUUM,

CAPUT PRIMUM.

Partitio doctrinæ de Homine, in Philosophiam Huma

nitatis, et Civilem. Partitio Philosophia Humanitatis, in doctrinam circa Corpus Hominis, et doctrinam circa Animam Hominis. Constitutio unius doctrinæ generalis de natura, sive statu hominis. Partitio doctrinæ de statu hominis, in doctrinam de Persona hominis, et de Fædere Animi et Corporis. Partitio doctrina de persona hominis, in doctrinam de Miseriis hominis, et de Prærogativis. Partitio doctrinæ de Fædere, in doctrinam de Indicationibus, et de Impressionibus. Assignatio Physiognomiæ et Interpretationis Somniorum naturalium, doctrinæ de Indicationibus.

SiQuis me (rex optime) ob aliquid eorum, quæ proposui, aut deinceps proponam, impetat aut vulneret (præterquam quod intra præsidia majestatis tuæ tutus esse debeam) sciat is, se contra morem et disciplinam militiæ facere. Ego enim buccinator tantum, pugnam von ineo ; unus fortasse ex iis, de quibus Homerus :

Χαίρετε, κήρυκες, Διός άγγελοι ήδε και ανδρων. Hi enim inter hostes, etiam infensissiinos et acerbissimos, ultro citroque inviolati ubique commeabant. Neque vero nostra buccina homines advocat et excitat, ut se mutuo contradictionibus proscindant, aut secum ipsi prælientur et digladientur; sed potius ut pace inter ipsos facta, conjunctis viribus, se adversus naturam rerum comparent, ejusque edita et munita capiant et expugnent, atque fines imperii humani (quantum Deus Opt. Max. pro bonitate sua indulserit) proferant.

Veniamus nunc ad eam scientiam, ad quam nos ducit oraculum antiquum : nempe ad scientiam nostri. Cui, quo magis nostra intersit, eo incumbendum est diligentius. Hæc scientia homini pro fine est scientiarum ; at naturæ ipsius portio tantum. Atque hoc pro regula ponatur generali; quod omnes scientiarum partitiones ita intelligantur et adhibeantur, ut scientias potius signent aut distinguant, quam secent et divellant, ut perpetuo evitetur solutio continuitatis in scientiis. 'Hujus etenim contrarium particulares scientias steriles reddidit, inanes et erroneas, dum a fonte et fomite cominuni non aluntur, sustentantur, et rectificantur. Sic videmus Ciceronem oratorem, de Socrate et ejus schola conquerentem, quod hic primus philosophiain a rhetorica disjunxerit, unde facta sit rhetorica ars loquax et inanis. Constat similiter sententiam Copernici de rotatione terræ (quæ nunc quoque invaluit) quia phænomenis non repugnat, ab astronomicis principiis non posse revinci; a naturalis tamen philosophiæ priucipiis, recte positis, posse. Artem denique medicam videmus, si a naturali philosophia destituatur, empiricorum praxi haud multum præstare. Hoc igitur posito, accedamus ad doctrinam de homine. Ea duplex est : aut enim contemplatur hominem segregatum, aut congregatum atque in societate. Alteram harum philosophiam humanitatis ; alteram civilem vocamus. Philosophia humanitatis sive humana ex partibus similibus illis, ex quibus homo ipse, consistit : nempe ex scientiis, quæ circa corpus ; et ex scientiis, quæ circa animam versantur.

Verum priusquam distributiones particulares persequamur, constituamus scientiam unam generalem, de natura et statu hominis: digna enim certe res est, ut emancipetur hæc scientia, et in scientiam seorsum redigatur. Conficitur autem illa ex iis rebus, quæ sunt tam corpori, quam animæ communes. Rursus, hæc scientia de natura et statu hominis, distribui potest in duas partes ; attribuendo alteri raturam hominis indivisam, alteri vinculum ipsum animæ et corporis : quarum primam doctrinam de persona hominis, secundam doctrinam de fædere vocabimus. Liquet autem hæc omnia, cum sint communia et mixta, primæ illi divisioni scientiarum circa corpus, et scientiarum circa animam versantium, assignari non potuisse.

Doctrina de persona hominis duas res præcipue complectitur ; contemplationes scilicet de miseriis humani generis; et de ejusdem prærogativis sive excellentiis. Atque deploratio humanarum ærumnarum eleganter et copiose a compluribus adornata est, tam in scriptis philosophicis, quam theologicis : estque res et dulcis simul et salubris.

At illa altera de prærogativis, digna visa res nobis, quæ inter desiderata proponatur. Elegantissime certe Pindarus (ut plerunque solet) inter laudandum Hieronem ait, Eum decerpere summitates ex omnibus virtutibus. Equidem plurimum ad magnanimitatem et humanum decus conferre posse putarem, si ultimitates (ut loquuntur scholastici) sive summitates (ut Pindarus) humanæ naturæ colligerentur; præcipue ex historiæ fide. Illud est quid ultimum et supremum fuerit, quo unquam humana natura per se ascenderit, in singulis et corporis et animi dotibus. Quanta res, quæ de Cæsare parratur, quod amanuensibus quinque simul dictare suffecerit? Quin et exercitationes illæ antiquorum rhetoram, Protagoræ, Gorgiæ; etiam philosophorum, Callisthenis, Posidonii, Carneadis, ut de quovis themate in utramque partem ex tempore disserere ele

ganter et copiose potuerint; ingenii humani vires haud parum nobilitant. Res autem usu minor, at ostentatione et facultate fortasse major, quam de Archia magistro suo memorat Cicero: eum magnum numerum optimorum versuum de iis rebus, quæ tum agerentur, potuisse dicere ex-tempore. Tot millibus hominum nomina reddere potuisse Cyrum aut Scipionem, magnum memoriæ decus. At virtutum moralium palmæ non minus celebres, quam intellectualium. Quantam rem in exercitio patientiæ exhibet historia illa vulgata de Anaxarcho, qui quæstioni et tormentis subjectus, linguam (indicii spem) dentibus præscidit, et in os tyranni exspuit? Neque tolerantia cedit (licet dignitate plurimuın) quod seculo nostro accidit in Burgundo quodam, principis Arausionensis interfectore; is virgis ferreis flagellatus, et forcipibus ignitis laceratus, nullum prorsus gemitum edidit: quinetiam cum forte fractum aliquid desuper in caput astantis cujuspiam incideret, ustulatus jam nebulo, et in mediis tormentis, risit; qui tamen paulo ante, cum cincinni capillitii, quos gestabat, tonderentur, fleverat. Animi quoque mira serenitas et securitas, sub ipsum tempus mortis, in pluribus enituit. Qualis fuit illa centurionis apud Tacitum : is cum a milite, qui eum ex imperato occisurus esset, juberetur, ut cervices porrigeret fortiter, Utinam (inquit ille) tu tam fortiter ferias. At Joanpes dux Saxoniæ, cum inter ludum scacchorum diploma, quo nex ejus in posterum diem mandabatur, allatum esset, astantem. quendam ad se vocavit, et subridens: Specta, inquit, num non potiores partes ludi hujus teneam. Iste enim (ad collusorem innuens) me mortuo, jactabit, suas potiores partes fuisse. Noster vero Morus, Angliæ cancellarius, cum pridie quo moriturus esset, tonsor ad eum veniret (missus scilicet ad hoc, ne forte capillitio promisso esset apud populum in spectaculo miserabilior) eumque interrogaret, num tonderi placeret ; renuit, atque ad tonsorem versus : Mihi, inquit, cum rege de capite meo controversia est ; antequam vero illa terminata fuerit, sumptus in illud non faciam. Quin et idem, sub ipsum mortis articulum,

[blocks in formation]
« AnteriorContinuar »