MENS mea, quid quereris? veniet tibi mollior hora, In summo ut videas numine læta patrem ; Divinam insontes iram placavit Iesus; Nunc est pro pœna pœnituisse reis.
CHRISTIANUS PERFECTUS.
QUI cupit in sanctos, Christo cogente, referri, Abstergat mundi labem, nec gaudia carnis Captans, nec fastu tumidus, semperque futuro Instet, et evellens terroris spicula corde, Suspiciat tandem clementem in numine patrem. Huic quoque, nec genti nec sectæ noxius ulli, Sit sacer orbis amor, miseris qui semper adesse Gestiat, et, nullo pietatis limite clausus, Cunctorum ignoscat vitiis, pietate fruatur. Ardeat huic toto sacer ignis pectore, possit Ut vitam, poscat si res, impendere vero. Cura placere Deo sit prima, sit ultima; sanctæ Irruptum vitæ cupiat servare tenorem ; Et sibi, delirans quanquam et peccator in horas Displiceat, servet tutum sub pectore rectum : Nec natet, et nunc has partes, nunc eligat illas, Nec dubitet quem dicat herum, sed, totus in uno, Se fidum addicat Christo, mortalia temnens.
Sed timeat semper, caveatque ante omnia, turbæ Ne stolidæ similis, leges sibi segreget audax Quas servare velit, leges quas lentus omittat, Plenum opus effugiens, aptans juga mollia collo, Sponte sua demens; nihilum decedere summæ Vult Deus, at qui cuncta dedit tibi, cuncta reposcit. Denique perpetuo contendit in ardua nisu, Auxilioque Dei fretus, jam mente serena Pergit, et imperiis sentit se dulcibus actum. Paulatim mores, animum, vitamque refingit, Effigiemque Dei, quantum servare licebit, Induit, et, terris major, coelestia spirat.
ÆTERNE rerum conditor, Salutis æternæ dator; Felicitatis sedibus
Qui nec scelestos exigis, Quoscumque scelerum pœnitet; Da, Christe, poenitentiam, Veniamque, Christe, da mihi; Ægrum trahenti spiritum Succurre præsens corpori ; Multo gravatam crimine Mentem benignus alleva.
LUCE collustret mihi pectus alma, Pellat et tristes animi tenebras, Nec sinat semper tremere ac dolere,
Me pater tandem reducem benigno Summus amplexu foveat, beato Me gregi sanctus socium beatum
JEJUNIUM ET CIBUS.
SERVIAT ut menti corpus jejunia serva, Ut mens utatur corpore, sume cibos.
AD URBANUM, 1738.
URBANE, nullis fesse laboribus, Urbane, nullis victe calumniis, Cui fronte sertum in erudita Perpetuo viret, et virebit ;
m See Gent. Mag. vol. viii. p. 156; and see also the Introduction to vol. liv.
Quid moliatur gens imitantium, Quid et minetur, solicitus parum, Vacare solis perge musis,
Juxta animo, studiisque fœlix. Linguæ procacis plumbea spicula, Fidens, superbo frange silentio ; Victrix per obstantes catervas Sedulitas animosa tendet. Intende nervos fortis, inanibus Risurus olim nisibus emuli; Intende jam nervos, habebis Participes opera Camoenas. Non ulla musis pagina gratior, Quam quæ severis ludicra jungere Novit, fatigatamque nugis Utilibus recreare mentem.
Texente nymphis serta Lycoride, Rosæ ruborem sic viola adjuvat Immista, sic Iris refulget Æthereis variata fucis.
IN RIVUM A MOLA STOANA LICHFELDIE
ERRAT adhuc vitreus per prata virentia rivus, Quo toties lavi membra tenella puer;
Hic delusa rudi frustrabar brachia motu, Dum docuit, blanda voce, natare pater. Fecerunt rami latebras, tenebrisque diurnis Pendula secretas abdidit arbor aquas. Nunc veteres duris periere securibus umbræ, Longinquisque oculis nuda lavacra patent. Lympha, tamen, cursus agit indefessa perennis, Tectaque qua fluxit, nunc et aperta fluit. Quid ferat externi velox, quid deterat ætas, Tu quoque securus res age, Nise, tuas.
[Post Lexicon Anglicanum auctum et emendatum.] LEXICON ad finem longo luctamine tandem Scaliger ut duxit, tenuis pertæsus opellæ, Vile indignatus studium, nugasque molestas Ingemit exosus, scribendaque lexica mandat Damnatis, pœnam pro pœnis omnibus unam.
Ille quidem recte, sublimis, doctus et acer, Quem decuit majora sequi, majoribus aptum, Qui veterum modo facta ducum, modo carmina vatum, Gesserat, et quicquid virtus, sapientia quicquid Dixerat, imperiique vices, colique meatus, Ingentemque animo seclorum volveret orbem. Fallimur exemplis ; temere sibi turba scholarum Ima tuas credit permitti, Scaliger, iras. Quisque suum norit modulum; tibi, prime virorum, Ut studiis sperem, aut ausim par esse querelis, Non mihi sorte datum; lenti seu sanguinis obsint Frigora, seu nimium longo jacuisse veterno, Sive mihi mentem dederit natura minorem. Te sterili functum cura, vocumque salebris Tuto eluctatum, spatiis sapientia dia Excipit æthereis, ars omnis plaudit amico, Linguarumque omni terra discordia concors Multiplici reducem circumsonat ore magistrum.
Me, pensi immunis cum jam mihi reddor, inertis Desidiæ sors dura manet, graviorque labore Tristis et atra quies, et tardæ tædia vitæ. Nascuntur curis curæ, vexatque dolorum Importuna cohors, vacuæ mala somnia mentis. Nunc clamosa juvant nocturnæ gaudia mensæ, Nunc loca sola placent; frustra te, somne, recumbens, Alme voco, impatiens noctis, metuensque diei. Omnia percurro trepidus, circum omnia lustro, Si qua usquam pateat melioris semita vitæ,
n For a translation of this poem, see Murphy's Essay on the Life and Genius of Dr. Johnson, prefixed to the present volume.
Nec quid agam invenio; meditatus grandia, cogor Notior ipse mihi fieri, incultumque fateri Pectus, et ingenium vano se robore jactans. Ingenium, nisi materiem doctrina ministrat, Cessat inops rerum, ut torpet, si marmoris absit Copia, Phidiaci fœcunda potentia coeli. Quicquid agam, quocunque ferar, conatibus obstat Res angusta domi, et macræ penuria mentis.
Non rationis opes animus, nunc parta recensens Conspicit aggestas, et se miratur in illis, Nec sibi de gaza præsens quod postulat usus Summus adesse jubet celsa dominator ab arce; Non, operum serie seriem dum computat ævi, Præteritis fruitur, lætos aut sumit honores Ipse sui judex, actæ bene munera vitæ ; Sed sua regna videns, loca nocte silentia late Horret, ubi vanæ species, umbræque fugaces, Et rerum volitant raræ per inane figuræ.
Quid faciam? tenebrisne pigram damnare senectam Restat? an accingar studiis gravioribus audax? Aut, hoc si nimium est, tandem nova lexica poscam?
MEDICUM DOCTISSIMUM,
Cum filium peregre agentem desiderio nimis tristi prosequeretur.
FATERIS ergo, quod populus solet
Crepare vecors, nil sapientiam
Prodesse vitæ, literasque
In dubiis dare terga rebus.
Tu, queis laborat sors hominum, mala Nec vincis acer, nec pateris pius; Te mille succorum potentem Destituit medicina mentis.
« AnteriorContinuar » |